‏ Luke 23

Tradiderunt Romanae potestati, ut eo modo Judaei ab ejus interfectione alienos se esse ostenderent, in quo non eorum innocentia, sed insania monstratur. . etc. Cum duo objecta fuerint, scilicet quod attributa reddi prohiberet, et se Christum diceret, Pilatus potuit audire quod de tributis dixerat: et inde hoc quasi apertum mendacium nihilipendens, solum quae nesciebat quaesivit. Eodem verbo quo principibus sacerdotum, respondet et praesidi, ut propria sententia ambo condemnentur. Pridie quam pateretur Dominus, ait discipulis: Luc. 20.. Sed quia princeps, id est Pilatus, eum absolvit, in quo nihil damnationis invenit, vide quid agant Judaei qui non aequitatis amore verum investigant, sed invidiae stimulo justum damnare laborant. Non illum, sed se accusant. Docuisse enim populum, et a pristina corporis ignavia docendo commovisse, talique actu a Galilaea usque ad Judaeam, id est totam promissionis terram, a fine usque ad finem pertransisse, non criminis, sed judicium est virtutis. Denique Pilatus nec interrogandum Salvatorem de hoc ratus, sed magis nacta occasione, liberum ab eo judicando cupit reddere. . Ne contra insontem, et quem traditum per invidiam noverat, sententiam dare cogeretur, Herodi mittit audiendum, ut a suo tetrarcha vel absolveretur vel damnaretur, sed ne qua Judaeis excusatio remaneret, Herodes quoque qui natu et religione Judaeus erat, quid de Christo senserit, ostendere permissus est, ut utraque regio, et Judaea in qua Christus natus, et Galilaea in qua nutritus erat, in ejus necem conspirasse monstrentur. Tacuit et nihil fecit, quia et Herodis incredulitas non merebatur videre divina, et Dominus jactantiam declinabat. Significantur autem in Herode omnes impii, qui non credunt legi et prophetis, et in Evangelio Christi opera videre non possunt. Principibus ergo sacerdotum accusantibus, apud Pilatum pauca, apud Herodem nulla respondet, ne crimen diluens dimissus a principe crucis utilitatem differret. . Quod in alba veste spernitur et illuditur, significat quod pro totius mundi peccatis in carne casta immolatus agnus est passus et sepultus: quod hic alba, juxta alios Evangelistas purpurea vel coccinea veste illuditur, indutus, signat geminum martyrii genus, quo in passionibus Ecclesia adornatur, ut sit candidus actione, rubicundus sanguine. Ipse enim membrorum flosculis vernans, in pace lilia gignit, bello rosas. Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur, et si uterque reum non pronuntiat, alienae tamen iniquitatis stimulis obsequitur. Nefandum foedus, quod Herodes et Pilatus in occidendo Christum pepigerunt, successores eorum haereditario jure custodiunt, dum Judaei et gentiles, sicut genere et religione, ita mente quoque dissidentes, in Christianis tamen persequendis, et fide Christi perimenda consentiunt. In typo Herodis et Pilati qui per Jesum amici facti sunt, Judaeorum gentiumque figura servatur, ut per passionem Christi utriusque populi concordia facta sit ventura, ita tamen ut Gentilis prius capiat regnum Dei, et ad Judaeum fidei suae devotionem transmittat, ut illi quoque gloria majestatis suae corpus vestiant Christi, quem antea despexerant. . Quantum studium dimittendi Jesum Pilatus habeat, attende. Primo illis accusantibus dicit se nihil causae in eo invenisse, deinde tamen in incoepto persistentibus mittit ad Herodem, ut exploret an ille aliquid sceleris in eo invenire possit, an dimittendum decernat. Denique Herodis agnita voluntate, nec invento in Jesu facinore, plebis sententiam quaerit, cui unum in Pascha oportet dimitti. Iterum etiam tertio volens dimittere, interrogat. Sed quanto curiosius dimittere quaerit, tanto criminosiores ad mortem ejus invenit. Ad exprobrandam duritiam Judaeorum vel Gentilium fatetur Pilatus, nec se, nec Herodem aliquid in occidendo Christo et illudendo invenisse, sed alienae crudelitatis clamoribus obtemperasse. etc. Pilatus absolvit Jesum quem probat insontem, sed ut implerentur Scripturae, absolvit quidem judicio, quem tamen crucifigit mysterio. . etc. Quia pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem, pro datore vitae ademptorem elegerunt, merito salutem perdiderunt et vitam, et latrociniis et seditionibus in tantum se subdiderunt, ut et patriam regnumque quod Christo praetulerant, perderent, et hactenus libertatem animae vel corporis quam vendiderant, non reciperent. etc. Barabbas, qui filius magistri vel patris eorum interpretatur, ipse est Antichristus, quem illi Christo praeferent, quibus dicitur: Pilatus os malleatoris interpretatur, diabolum significat, qui est malleus universae materiae, per quem Deus vasa probare permittit, et tandem conterit, cum in extrema damnatione confringit. . Magna crudelitas: non solum occidere, sed crucifigere quaerunt, ut manibus et pedibus ad lignum confixis producta morte necaretur, ne dolor citius finiretur, et ut in cruce diu videretur. etc. Hanc correptionem deridendo et flagellando nefandorum desideriis exhibuit, ne usque ad crucifigendum saevirent. Quod et verba Joannis evangelistae, et ipsa columna testatur ad quam ligatus fuit Dominus, quae usque hodie Dominici sanguinis cernentibus certa signa demonstrat. Sed licet Pilatus hoc agat, insatiabilis tamen sacrilegorum furor non cessat, sed magis instat quia accusationem, quam contra Dominum detulerant, sollicita Pilati interrogatione viderant evacuatam. Tandem impudici ad solas preces se convertunt, ut quod criminando vel quasi ratiocinando nequiverant, jam postulando et vociferando et perficiendo perficiunt. . etc. Auctor seditionis et homicidiorum Judaeis dimittitur, id est diabolus, qui ob culpam a lucis patria depulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus, et ideo pacem habere non possunt, quia pacis auctorem non elegerunt. etc. Primo Dominus crucem portavit, sed postea imposita est Simoni, quem exeuntes obviam habuerunt, et hoc congrue: I Petr. 2.. Qui vero eum vult sequi, tollat crucem suam et sequatur. Quia vero Simon non Israelita, sed Cyrenaeus erat, per eum Gentiles designantur, prius peregrini et hospites testamentorum, sed nunc in fide cives et domestici Dei et cohaeredes Christi, unde Simon obediens Cyreneae haeres interpretatur. Sed Simon venit de villa, id est de pago, a quo pagani, qui a civitate Dei alieni urbanae sunt conversationis ignari. Sed Simon pago egrediens crucem portat post Jesum, cum populi gentium paganis ritibus derelictis obedienter amplectuntur vestigia Dominicae passionis. etc. Sed non eadem mente crucem sequitur: Mali sequuntur ut morientem laeti aspiciant. Mulieres, ut quem vivere desiderabant, moriturum, morientem, et mortuum plorarent. Nec ideo inducitur solus mulierum planctus, quando et multi viri dolerent, sed quia femineus sexus quasi contemptibilior, liberius poterat praesentibus principibus sacerdotum, quod contra eos senserit ostentare. Quia vero II Tim. 2., praetermissa furentis populi turba, ad amantes et plangentes se feminas oculos et ora convertit. Tristabantur de vita mortali, quae morte erat finienda, non de caecis qui medicum occidebant. Nota cum filios Hierusalem vocat, quod non solae quae cum eo venerant a Galilaea, sed etiam ejusdem urbis cives ei multae mulieres adhaeserant. Ne lamentemini me moriturum, cujus cito resurrectio mortem solvere potest, cujus mors mortem et ipsum mortis auctorem destruet. Vos potius vestramque progeniem dignis lacrymarum fontibus abluite, ne cum perfidis damnemini in ultionem meae crucis. Dies Romanae obsidionis et captivitatis. Naturale est imminente captivitate, hostilique per agros urbesque clade fervente, cunctos qui evadere queant, alta quaeque vel abdita refugia quibus abscondantur, requirere. Potest hoc ex superfluo intelligi de his qui utrolibet sexu seipsos castraverunt propter regnum coelorum. Viride lignum Christus et sui electi, aridum impii et peccatores, unde ait: Si ergo ego qui peccatum non feci, qui lignum vitae merito appellatus duodenos fructus gratiae per singulos menses affero, sine igne passionis de hoc mundo non exeo, quae tormenta manent illos qui fructibus sunt vacui, insuper et lignum vitae flammis dare non timent? Et qui finis eorum qui non credunt Evangelio? I Petr. IV; I Tim. 3.. Impletur quod dictum est: Isa. 53.. In morte deputatur cum iniquis, ut in resurrectione vivificet iniquos qui propter homines homo factus, hominibus dedit potestatem filios Dei fieri. Extra portam Hierusalem erant loca in quibus truncabantur capita damnatorum, et dicebantur loca Calvariae, id est decollatorum. Ibi crucifigitur, ut, ibi erat area damnatorum, erigantur vexilla martyrii. etc. Exsecrabilis in facto iniquitas Judaeorum, quae quasi latronem crucifigit omnium Redemptorem, bonus tamen in mysterio latro, qui insidiatus est diabolo, ut vasa ejus auferret. Per illum qui a dextris significatur mortificatio carnis pro coelesti gloria, per illum qui a sinistris mortificatio carnis pro aliqua mundi causa. etc. Quia Lucas Christi sacerdotium scribere disposuit, recte Dominus apud Deum pro persecutoribus jure sacerdotis intercedit, et latroni confitenti paradisum pandit, nec frustra orat, sed pro eis qui post passionem ejus crediderunt, impetrat. Non pro eis orat, qui per invidiam et superbiam Filium Dei intellexerunt, negant et crucifigunt, sed pro eis qui zelam Dei habentes, sed non secundum scientiam, nescierunt quid fecerunt. De his Joannes latius. Quadripartita vestis significat Ecclesiam toto orbe, quae quatuor partibus constat, diffusam, omnibus partibus aequaliter, id est, concorditer distributam. Tunica sortita, omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. In sorte Dei gratia commendata est. Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personae cujusquam vel meritis, sed occulto Dei judicio creditur. Sua se sententia damnant, qui etiam nolentes quod alios salvos fecerit, confitentur. Poterat quidem se salvare, sed quia ipse Christus Dei electus, de cruce descendere noluit. Nam qui ideo venit, ut pro nobis crucifigeretur, ideo, se de cruce salvare neglexit, quia cum caeteris peccatoribus etiam crucifixores moriendo curavit salvare. etc. Nota quod Judaei vocabulum Christi et Filii Dei auctoritate Scripturae sibi traditum irrident. Milites vero Scripturarum inscii non Christo Dei electo, sed regi Judaeorum insultant. Acetum erant Judaei, a vino patriarcharum degenerantes. Hoc aceto milites potant Dominum, quem illorum suggestione morti tradunt. . etc. Hae tres linguae prae caeteris eminebant. Hebraea, propter Judaeos in lege gloriantes: Graeca propter Gentilium sapientiam: Latina propter Romanos imperantes. Ergo velint nolint Judaei, omne regnum mundi, omnis mundana sapientia, omnia divina legis sacramenta testantur, quod Jesus est imperator credentium et confitentium. Titulus qui Christum regem testatur, non infra, sed supra crucem ponitur, quia licet in cruce hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis majestate fulgebat, et ideo immolato titulus est supra positus, ut cunctis legere, id est, credere volentibus pateat, quia per crucem non perdidit, sed corroboravit imperium. . Ipsa increpatio futurum crucis scandalum etiam circa credentes revelat, quorum alii a dextris, alii a sinistris. . Magna gratia in hoc latrone eminet. Nullum membrum a supplicio liberum habet, praeter cor et linguam, totum quod liberum habet, offert. Corde credit, ore confitetur. Fidem habuit qui regnaturum credidit quem secum morientem vidit. Spem habuit, qui aditum postulavit. Charitatem firmiter tenuit, qui latronem et de sua iniquitate arguit, et vitam quam cognoverat ei praedicavit. Magna virtus, confitetur quem videt humana infirmitate morientem, quem negabant apostoli, quem viderant miracula divina virtute facientem. Pulcherrimum affectandae conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur, et uberior gratia quam precatio. Semper enim Dominus plus tribuit quam rogatur; Ille rogabat: etc. Dominus ait: etc. Cito ignoscit Dominus, quia ille cito convertitur. etc. Sol retraxit radios ne aut pendentem videret Dominum, aut ne impii blasphemantes sua luce fruerentur. Et nota quod sexta hora, id est sole recessuro a centro mundi, crucifigitur; diluculo, id est oriente sole, resurgit, quia Rom. 18.. Adam peccante post meridiem, id est inclinata luce fidei, vox Domini auditur, eodem igitur temporis articulo, quo tunc peccanti Adae obcluserat, nunc latroni poenitenti Dominus paradisum reserat. etc. Hoc exspirante Domino gestum est, sed Lucas praeoccupat, volens miraculum solis conjungere miraculo veli. Scinditur autem velum, ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quae tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait: Virtutes angelicas praesides quondam templi tunc pariter conclamasse: etc. Patrem invocans, se Filium Dei declarat. Spiritum commendans, non defectum virtutis, sed confidentiam ejusdem cum parte potestatis insinuat. Amat enim dare gloriam Patri, in quo nos informat, ut gloriam demus Creatori. . Videns quod ita haberet potestatem mittendi spiritum, quod non habet nisi conditor animarum, ipse qui crucifixerat in ipso passionis scandalo, confitetur Dei Filium, quem Judaei post tot miracula credere renuerunt. Unde per centurionem fides Ecclesiae designatur, quae, velo mysteriorum coelestium per mortem Domini reserato, mox justum et Dei Filium tacente Synagoga confirmat. Quod percutiunt pectora in signum poenitentiae et luctus dupliciter potest intelligi. Sive enim cujus vitam dilexerant, injuste occisum dolebant: sive cujus mortem se impetrasse meminerant, hunc in morte amplius glorificatum tremebant. Sed quaecunque causa pectus tundere coegerit, videamus distantiam gentis et gentis. Gentiles, moriente Domino Deum timentes, apertae confessionis voce glorificant: Judaei percutientes solum pectora, silentes domum redeunt. . Joseph per nobilitatem potentiae saecularis corpus accipere, per justitiam meritorum dignus est sepelire. . etc. Non apostoli, sed Joseph justus et constans, et Nicodemus, in quo non erat dolus, sepeliunt. Talis est etiam sepultura Christi, quae fraudem iniquitatemque non habet, in quo obstruitur tergiversatio Judaeorum. Nam si apostoli sepelissent, dicerent non sepultum quem dixerunt raptum. Ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur, qui nec mortui carere possunt divitiis. Mystice: In syndone munda Jesum involvit, qui pura mente eum suscipit. Hinc etiam mos Ecclesiae habet, ut sacrificium altaris non serico, non panno tincto, sed puro lineo celebretur. Bene ergo Christus in monumento justi conditur, ut habeat Filius hominis ubi reclinet caput, et justitiae habitatione quiescat. Bene novo, ut in novitate vitae qui Christum suscipit ambulet. Non sepelit Christum, nisi qui credit in Christum. Solus Dominus tumulo includitur, ut sepultura illius et resurrectio a nostrae fragilitate naturae dissimilis monstretur. Sepultus est, sed quandiu voluit: resurrexit, sed quando voluit. Si in monumento ubi alius positus fuisset, poneretur, alius resurrexisse fingeretur. In petra exciso, ne si ex multis lapidibus aedificatum esset, fossis tumuli fundamentis, furto ablatus diceretur. etc. Sexta die factus homo, sabbato quievit Deus. Sexta ergo crucifixus praeparationis implet arcanum. Sabbato sepulcro quiescens, resurrectionis exspectat eventum. Sic nos in sexta mundi aetate debemus pati pro Domino. In septima, id est, quando morimur, corpus in tumulo, anima cum Domino post opera manet in quiete, donec in octava resurgant corpora. Aliis notis Jesu post depositum corpus recedentibus, solae mulieres, quae arctius amabant, officium funeris inspiciebant, ut congruo tempore munus devotionis suae offerrent, exspectantes quod Jesus promiserat, et ideo primae viderunt. Inspecta Domini sepultura revertentes parant aromata et unguenta, qui lecta, audita, recordata, passione Domini, ad opera virtutum quibus Christus delectetur se convertunt, et sabbato silent. Post sabbatum cum muneribus venturi ad Dominum, cum finita praesentis vitae parasceve in beata quiete gaudentes exspectant tempus resurrectionis, quo Christo occurrunt cum redolentibus actionum aromatibus. etc. Mandatum erat, ut sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur. Ideo mulieres sepulto Domino, quandiu licebat operari, in unguentis praeparandis occupantur parasceve usque ad solis occasum, et transacto sabbato occidente sole, ut mane venientes ungerent eum, quia vespere sabbati, praeoccupante jam noctis articulo, monumentum adire non poterant.
Copyright information for VulgGlossa