‏ Mark 13

BEDA. Recedent de templo Domino, etc., usque ad erat luitura, et aedificia ruitura. etc. Divinitus autem procuratum est, ut, patefacta per orbem fidei evangelicae gratia, ipsum templum cum caeremoniis tolleretur: ne forte aliquis parvulus adhuc, ac lactens in fide, si videret manere illa a prophetis facta a Domino instituta admirando sanctum saeculare, paulatim ad Judaismum relaberetur. Aufertur ergo umbra, et palmam tenet veritas per orbem declarata. HIER. Praenuntiat cladem novissimi temporis, id est destructionem templi cum plebe et littera sua. De qua: Luc. 21.: id est, testimonia prophetarum super eos in quos Judaei retorquebant ea ut in Esdram, in Zorobabel, in Machabaeos. . etc. BED. In sanctis quietus manet: dum superborum detestatur amentiam. Mons enim Olivarum fructiferam Ecclesiae celsitudinem significat: mons ille non infructuosas arbores, sed oliveta gignit, quibus lumen alitur, requies lassis tribuitur, infirmitas solvitur. . ID. A tempore Dominicae passionis in populo Judaeorum qui latronem seditiosum elegerunt, Christum Salvatorem abjecerunt, nec bella hostium nec seditiones civium cessaverunt; sed apostoli ne his adventantibus terreantur, et ne Hierosolymam Judaeamque deserant, admonentur, In quadragesimum enim annum desolatio provinciae et ultimum urbis ac templi excidium prolatum est. Imminente excidio multi venerunt qui se esse Christos, et jam tempus libertatis adesse mentirentur. Multi etiam in Ecclesia temporibus apostolorum inter caetera diem Domini instare minati sunt. Multi in nomine Christi venere Antichristi, quorum primus Simon Magus, . BEDA. Haec omnia ante ultimos et acerbissimos dolores, etc., usque ad qui contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt. BEDA. Quare haec omnia inferantur, dicit etc. Ea enim vel sola maxima causa est excidii, quia post occisionem Domini, nominis quoque ac fidei praecones similes et confessores impia crudelitate vexabant. ID. Quia noverat Dominus corda discipulorum de perditione suae gentis tristanda, hoc modo consolatur, ut sciant amissis Judaeis se socios regni coelestis ex toto orbe habituros. Sicut enim ecclesiasticae historiae testantur multo ante excidium Judaeae, omnes apostoli ad praedicandum Evangelium per totum orbem sunt dispersi, exceptis Jacobo Zebedaei, et Jacobo fratre Domini, qui prius in Judaea pro verbo Evangelii sanguinem fuderunt. . etc. ID. Potest abominatio intelligi, vel Antichristus, vel imago Caesaris quam Pilatus in templo posuit, etc., usque ad semper parebat imperio Romanorum. . etc. Quia vel uteri pondere vel filiorum sarcina gravatae fugere non poterunt. Unde in libro Historiarum legitur uxorem Jonathae turbatam fuga, filium sinu suo lapsum recepisse perpetuo claudum. . BED. Quidam hoc ad captivitatem Judaicam referunt, quando multi Christos se esse dicentes, populum post se deceptum trahebant. Sed ibi nullus erat fidelis, quem Deus exhortaretur, ne perversos magistros sequeretur. Omnes et obsidentes et obsessi alieni a Christo obdurabant, unde melius de haereticis accipiendum, qui contra Ecclesiam venientes, se Christos esse mentiuntur: quorum primus Simon Magus; extremus Antichristus. . etc. ID. Sidera in judicio videbuntur obscura, etc., usque ad tunc fiet quod idem propheta alibi dicit: Isa. 3.. A lumine quando pene deerit semen Abrahae, cui assimilatae sunt stellae. etc. BEDA. Quid mirum tremere homines, cum aspectu judicii tremant angelicae potestates? Unde Job: Job. 26.. Et quid patitur virgula deserti, ubi concutitur cedrus paradisi? HIER. Ad iram vindictae quando mittentur a Filio hominis veniente in nubibus coeli cum virtute, quae prius sicut pluvia in vellus descendit in humilitate. . Ab oriente et occidente, austro, aquilone, et non tantum ab his; sed a summo terrae usque ad summum coelum, id est, ab extremis finibus terrae per directum usque ad ultimos terminos ejus, ubi longe aspicientibus circulus coeli terrae videtur insidere. Quasi dicat, quomodo cum fuerint in ficu teneri cauliculi, et gemma in florem erumpit, intelligitis adventum aestatis et veris et favonii; sic cum haec quae scripta sunt videritis, non putetis jam adesse finem mundi, sed quasi praecursores venire, qui ostendant prope esse. BEDA. Ficus Synagoga, quae quia ad se veniente Domino fructum justitiae non habuit, etc., usque ad et aestatem verae lucis et pacis. HIER. Fici parabola, id est, prophetia. Folia nata, verba sunt praesentia, aestas vero proxima dies est judicii, in quo unaquaeque arbor manifestabit quod intus habuit an aridum ad comburendum, an viride ad plantandum in Eden cum ligno vitae cujus folia in salutem gentium, id est, verba quibus dicetur, etc. . Coelum aereum, a quo aves coeli et nubila coeli, unde Petrus: II Pet. 3., aperte docens, quia alii coeli sunt igne perituri quam aqua perditi, id est, inania et nebulosa. Aqua enim diluvii quae tantum quindecim cubitis cacumina montium transcendit ultra aeris aetherisque confinia non pervenit. Ecclesiastes Cap. 1.: Sic ergo coelum et terra transeunt, secundum imaginem, manent in aeternum secundum essentiam. Ideo absconditi, quia nobis scire non expedit, unde ait: Act. 1.. In quo ostendit quod sciat, sed nosse apostolis non expediat, ut semper incerti de adventu judicis, sic quotidie vivant quasi alia die judicandi. Scit ergo filius sibi, sed non nobis, ut semper simus solliciti, unde: etc. HILAR. Filius et Spiritus sanctus, quia non sunt a se, de die illa nesciunt a se: Pater autem, quia a se est, scit a se. . etc. HIER. Ei, scilicet, qui praedicat. Cui dicitur: Ezech. 3.. Praemisso patrisfamilias exemplo, cur consummationis diem reticeat, dicit: Qui dormit, non corpora, sed phantasias videt, cum evigilat nihil habet de his quae viderat. Sic sunt quos mundi amor rapit in vita, deserit post vitam. . Non solum rectores Ecclesiae, sed et omnes vigilare praecipimur, januas cordium custodientes; ne antiqui hostis mala suggestio subintret, ne nos Dominus dormientes inveniat, unde Paulus: .