‏ Mark 8

. Quia verus homo miseretur et compatitur affectu humanae fragilitatis. Quod de septem panibus et paucis pisciculis quatuor millia hominum satiavit, divinae potentiae opus est contra Eutichetis errorem. Quare triduo sustinerent Matthaeus dicit sic Matth. 15.: etc. Turba triduo Dominum sustinet propter sanationem infirmorum suorum, cum electi quique fide sanctae Trinitatis lucidi Domino, pro suis suorumque peccatis, animae peccantis, scilicet, languoribus instanter supplicant. Turba multa triduo Dominum sustinet, cum multitudo fidelium peccata sua per poenitentiam declinans ad Dominum se in opere, in locutione et cogitatione convertit. BEDA. Hoc miraculo designatur, quod viam praesentis saeculi, aliter incolumes transire nequimus, alimento verbi sui Christus nos reficiat. Hoc vero typice, etc., usque ad ipse ab infimis delectationibus abstractam pane coeli reficit, atque ad appetitum supernae suavitatis cibi spiritualis dato pignore accendit. Quia conversi peccatores in praesentis vitae via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinae pabulis dimittantur. Moraliter. Qui nihil carnalis corruptionis expertus, ad servitutem Dei festinat, de longinquo non venit; qui etiam nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem conjugium expertus, nec iste de longinquo. Alii post multa flagitia veniunt: et ideo de longinquo. . BEDA. Mysterium est Novi Testamenti, in quo septiformis Spiritus gratia plenius creditur et datur. Nec sunt panes hordeacei, sicut illi quinque de quibus quinque millia hominum satiata sunt, ne, sicut in lege, vitalis animae alimentum corporalibus sacramentis tegeretur. Hordei enim medulla tenacissima tegitur palea. HIER. Septem panes, septem dona Spiritus sancti. Quatuor millia, annus Novi Testamenti cum quatuor temporibus. Septem sportae, septem primae Ecclesiae. Fragmenta panum mystici intellectus primae septimanae sunt. Pisciculi benedicti: libri Novi Testamenti, quomodo piscis assi partem resurgens postulat, et piscem superpositum prunis discipulis in captura piscium porrigit. BEDA. In refectione quinque panum turba supra fenum discubuit; quae autem septem panibus reficienda est, super terram discumbere praecipitur: quia per legem carnis, etc., usque ad hic autem remota omni cupiditate carnali convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas nullo feno interposito continet. ID. Sanctos illius temporis, per quos eadem condita est Scriptura: vel quorum ipsa Scriptura, fidem, vitam et passiones continet; qui de fluctibus saeculi erepti, et divina benedictione consecrati refectionem nobis, ne in hujus mundi excursu deficiamus, vitae suae et mortis suae exemplo praebuere. ID. Sunt multi qui quamvis omnia sua relinquere, et altiora hujus mundi nequeant implere, tamen esurientes et sitientes justitiam saturantur, cum audientes mandata Dei ad vitam perveniunt aeternam. ID. Altiora praecepta vel exhortamenta, et consilia, quae generalis fidelium multitudo nequit attingere, sicut hic: Matth. 19., etc. Septem sportae, Spiritus sancti gratia septiformi repleti. Fiunt enim sportae de junco, et palmarum foliis. Juncus nascitur super aquas, palma victorem coronat. Sancti quoque ne ab humore aeternitatis arescant, in ipso vitae fonte se collocant, et aeternae retributionis palmam exspectant. . Pro hoc in Matthaeo habemus: Sed non est dubitandum eumdem locum esse sub utroque nomine. Nam plerique codices habent Magedan etiam secundum Marcum. etc. Quasi ea quae viderant, non fuissent signa. Sed quid quaerant per hoc determinatur, de coelo, vel in morem Eliae ignem de sublimi, vel ad similitudinem Samuelis aestivo tempore mugire tonitrua, vel fulgura vel imbres, quasi non possent et haec calumniari qui ea calumniabantur quae oculis viderant, manu tangebant, utilitate sentiebant. Vel signa de coelo, manna, ut qui paucis panibus multa hominum millia satiavit, nunc sicut Moyses manna coelitus misso populum omnem passim reficiat. Unde Joannes post edulium panum turbas quaesisse dicit: Joan. 6., etc. AUG. De concordia evangelistarum. In Marco ita scriptum esse dicit: et signum non dabitur ei. BEDA. Generationi isti, id est tentantium Deum et contradicentium verbis ejus, non dabitur signum de coelo, quod tentantes, etc., usque ad ad impositionem manuum apostolorum gratiam sancti Spiritus de coelo plurimis credentibus infudit. ID. Septem sportis modo impletis, statim ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines Magedan, et ibi navigantibus dictum est quod caverent a fermento Pharisaeorum et sadducaeorum. Sed Scriptura dicit quod obliti sunt panes tollere, in quo ostenditur quod modicam curam carnis haberent intenti Domini praesentiae. . BEDA. Accepta occasione, docet quid significent quinque panes et septem, et pauci pisciculi, quinque millia hominum aut quatuor. Si enim fermentum Pharisaeorum et Herodis traditiones perversas et haeretica significat dogmata, quare cibi quibus nutritus est populus Dei non veram doctrinam integramque significat? . ID. Sputum ab intus a capite Domini procedit. Manus vero membra corporis exterius posita. Exspuens ergo in oculos caeci, manus suas imponit, ut videat: quia caecitatem humani generis et per invisibilia divinae pietatis dona et per ostensa a foris sacramenta assumpta humanitatis abstersit. Quem uno verbo totum simul curare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanae caecitatis ostendat: et quae vix et quasi per gradus ad lucem redeat, et gratiam suam nobis indicat, per quam singula perfectionis incrementa adjuvant. etc. HIER. Ut clare videret omnia, id est per opera visibilia invisibilia intelligeret, et quae oculus non vidit, et clarum, animae suae statum post rubiginem peccati mundi cordis oculo contemplaretur. Matth. 5.. HIER. Ut videret in se quod ante non vidit. Non enim putat desperans homo de salute omnino posse se quod facere illuminatus per spem potest perficere. Mystice. Admonet Dominus omnes qui agnitione veritatis illustrantur, ut ad cor redeant, et quantum sibi donatum fuerat sollicita mente perpendant, et beneficiis Dei digna operatione respondeant. BEDA. Quod sanationem silere jubet, exemplum est suis, ne si miranda faciant, favorem quaerant, sed divinis aspectibus sint placere contenti. Pulchre primo sententiam hominum interrogat, ne confessio eorum vulgi opinione, sed veritatis agnitione videatur infirmata: ne sicut Herodes de auditis haesitare putentur. Unde Petro secundum Matthaeum dicit: Matth. 16., id est doctrina hominum. Pulchre qui hominum more diversam de Domino sententiam ferunt, homines dicuntur. Nam qui veritatem potentiae ejus pia mente cognoscunt, non homines, sed dii appellari merentur. Unde dicit illis: etc. Quasi dicat: Illi, homines, humana opinantes; sed vos, dii, quem me esse dicitis? . BEDA. Omnia complectitur qui et naturam et nomen exprimit, in quo summa virtutum. Paulus dicit, etc., usque ad non licet tamen nescire generationis fidem. BEDA. Noluit se ante passionem et resurrectionem praedicari: quia completo sanguinis sacramento apostolis opportunius dicit: Matth. 18.. Quia non prodesset eum publice praedicari, quem flagellatum sunt visuri, et crucifixum multa pati. etc. HIER. Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate praecavens, nautas paratos vult esse suos. Sicut alibi: Matth. 16., etc. BEDA. Amantis affectu dicens: Vel ut melius in Graeco habetur: etc., usque ad apprehenditque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne praesentibus caeteris magistrum videatur arguere. ID. Multi putant quod non Petrus, sed adversarius Spiritus sit correctus, quo suggerente hoc Apostolus dicebat: Sed mihi error Apostoli de pietatis affectu veniens, nunquam incentivum videbitur diaboli. Diabolo dicitur: Petro: etc., id est sequere sententiam meam. etc. Mea est voluntas et Patris, ut pro salute hominum moriar: tu non vis granum frumenti in terram cadere, ut multum fructum afferat. etc. BEDA. Postquam mysterium suae passionis et resurrectionis ostendit, hortatur omnes ad imitandum passionis exemplum, et omnibus salutem promittit animarum. Sed perfectioribus, quanta passurus quod a mortuis resurrecturus esset aperuit, formam tribuens praedicandi, ut scilicet, pro suo quisque modo instruatur, neque infirmis altiora committantur. Non valet apprehendere quod ultra ipsum est si nescierit mactare quod est. Nisi quis a semetipso deficiat, ad Deum, qui supra ipsum est, non appropinquat. Vel per abstinentiam macerando corpus, vel per compassionem animum. De corpore dicit Paulus: II Cor. 9., etc. Idem de compassione animi: II Cor. 11. . BEDA. Duo tempora Ecclesia significat, aliud persecutionis, quando ponenda est anima; aliud pacis, quando frangenda sunt desideria terrena. etc. Quia multi avaritiam vineunt, labentia despiciunt, sed fidei rectitudinem quam habent verecundia impediti, non exprimunt voce. Addit: etc. BEDA. Cum de futura vita loqueretur, ideo necessarium fuit ut hoc promitteret de poenitenti vita, ut rudes adhuc discipuli hac consolatione confortarentur, sicut de Judaico populo dicitur: Psal. 104.. etc. Id est, Ecclesiam contra mundi hujus gloriam erectam. Vel futuram in coelis beatitudinem quam in monte viderunt. Quod pia provisione factum est, ut aeternum gaudium, tametsi ad breve momentum praelibatum, ad adversa ferenda fortius animaret.
Copyright information for VulgGlossa