Matthew 13
Per hoc indicat hoc gestum consequenter, nisi forte dies ponatur pro tempore, more Scripturae. Marcus eumdem tenet ordinem. Lucas in aliud transit, sed nec repugnat huic. RAB. Non solum facta et dicta Domini, sed et itinera, etc., usque ad ad quae Judaei non intraverunt, foris in littera fixi. Hi sunt qui nuper audire venerunt, qui et a fluctibus maris secreti sunt, necdum coelestibus mysteriis quae desiderant imbuti cum Christo ascendunt. Quia turba non unius est sententiae sed diversarum voluntatum, loquitur eis multis parabolis, ut juxta varias voluptates, diversas recipiant disciplinas. Ipse Christus, qui verbum veritatis quod apud Patrem vidit, hominibus per se vel per suos seminavit. Qui discipulis sacramenta loquebatur, exiit seminare Dei verbum in turbas. Via est, mens malarum cogitationum sedulo meatu trita et arefacta. Ubi dupliciter perit semen, quia et transitu cogitationum conculcatur, ut Lucas ait, et a volucribus rapitur. Daemones dicuntur volucres, seu quia coelestis spiritualisque naturae, seu quia per aera volitant. Secundum Lucam ab hominibus conculcatum est, quia prava persuasione impiorum sublatum est. Quia a mentibus hominum illud surripuerunt. Petrosa cito quaerunt germinare, sed non figitur radix, quia non est alta terra, id est, quia parum inest desiderii salutaris. In hac expositione Domini discimus, quia res non semper in eadem significatione ponuntur. Nam petra hic pro duritia, terra pro lenitate mentis, sol pro fervore persecutionis. Cum sol alibi in bono: Matth. 13., et petra in fundamento, pro fortitudine fidei, et terra pro terrenis cogitationibus. Altitudo terrae est probitas animi disciplinis coelestibus eruditi, et in tentationibus probati. . Quia in numero senario mundi ornatus expletus est, per hunc bona operatio signatur. Quoties haec admonitio in Evangelio vel in Apocalypsi Joannis interponitur, mysticum quod dicitur insinuatur. etc. Quomodo accedunt discipuli cum Dominus in navi sederet? Sed forte intelligendum, quod dudum cum ipso navem conscenderint: et ibi stantes quaerunt. Nota non solum verba Domini, sed et facta, parabolas esse: id est, signa mysticarum rerum, quae non intelligebant multi qui foris sunt. Id est, apostolis habentibus fidem, si quid minus virtutum habent, conceditur Judaeis, qui non credunt in Filium Dei, etiam si quid boni per naturam habent, tollitur. Nam nihil possunt sapienter intelligere qui caput non habent sapientiae. Nulla verae sapientiae dulcedine gaudebit. Dicitur quod ideo excaecati sunt, et sententiae Domini per parabolas eis occultatae sunt, ut post salubrius converterentur. Nam quia obscure dicta non intellexerunt, ideo non crediderunt in eum, et sic crucifixerunt, et sic post resurrectionem miraculis territi, majoris criminis reatu compuncti sunt. Unde accepta indulgentia ampliori flagrant dilectione. Sed Joannes hunc locum ita dicit: Joan. 11.. Ubi aperte dicit non ideo factam excaecationem, ut ea commoniti, et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando: non enim hoc possent nisi crederent, sed potius ideo excaecati, ut non crederent, quod aliis peccatis meruerunt. Sicut avarus multas habet opes et nullas, quia inutiles sunt ei. Haec de turbis prophetata sunt, quia stant in littore, et Domini non merentur audire sermonem. Id est, ipsi sibi causa fuerunt ut Deus eis oculos clauderet. Id est, ideo, quia oculos et aures aperire noluerunt, non meruerunt aliquando converti: quod tamen misericorditer factum est eis. Vere beati, quia hoc etiam praesentialiter videre et audire meruerunt, quod nullus priorum quantivis meriti meruit, quamvis multum desideraverit. Lucas justos reges dicit, quia motus suos bene regunt Primam parabolam exponit, ut idem attendant in caeteris. Exponit non secundum singula verba, sed summam sententiae. AUG. sup. Gen. Proinde quod narravit evangelista (etiam factum est) Dominum scilicet talia fuisse locutum. Ipsius autem, etc., usque ad illud quippe scripsit narrator rerum praeteritarum, hoc praenuntiator tantummodo futurorum. . Super petram et in spinis seminantur, qui bene accipiunt: sed vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo, retardant eos ne perficiant. Divitiis jungitur sollicitudo custodiae, quae affligit, et voluptas, quae effluere facit. . CHRYSOST. Suffocantur spinis quae audivimus, non quidem ipsarum spinarum culpa, sed ejus qui illas, etc., usque ad duo quippe vitia inter se opposita in divitiis sunt, unum quod incendit sollicitudinem, et offuscat curis: alterum quod molliores deliciis reddit. RAB. Tres differentiae sunt in bona terra, sicut fuere in mala. Triginta enim refertur ad nuptias. Sexaginta ad, etc., usque ad tricesimum conjugatorum, quia haec est aetas praeliantium, et his est major conflictus ne libidine superentur. Quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficit cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui varia alimenta susciperet. Unde et dixit aliam parabolam et non alteram, ut plures sequi intelligantur. Haec parabola proponitur, dimissis turbis, domi rogantibus discipulis exponitur. Et docet hic bonam voluntatem, et cautelam, et patientiam, et discretionem, et longanimitatem, et justitiam. Qui aliis ad tutelam et custodiam deputati sunt praelati in Ecclesia: vel cum dormitionem mortis accipient apostoli. . Cum spiritualis homo audit hoc esse a diabolo qui nihil valet contra voluntatem Dei, potest ei voluntas suboriri, ut tales auferat de mundo si facultatem habeat. Sed consulit justitiam Dei, an facere debeat, et an Deus velit esse hoc officium hominum. Sed Veritas respondet: Non nosse hominem in hac vita qualis futurus sit qui modo errat, et quid bonis conferat ejus error: et ideo eos non esse tollendos, ne forte interficiantur, qui forte futuri sunt: vel ne bonis obsit, quibus prosunt, etc. Tunc vero opportune fieri, cum jam non est commutandae vitae tempus et proficiendi aliis: et tunc non ab hominibus, sed ab angelis dicit fieri. etc. Ecce patientia. Non enim audito dolore exarsit in iram, nec mox ulcisci voluit, ita et nos laesi patienter feramus. Hic datur locus poenitentiae et monemur non cito amputare: quia qui errat hodie, cras forte defendet veritatem. Si ergo modo avelleretur, triticum quod futurum erat eradicaretur. Vel necesse est ut mali permisti sint bonis per quos exerceantur. Vel quorum comparatione nitantur ad melius, quibus sublatis altitudo charitatis marcescit quod est eradicari. Ibi patienter tolerandi sunt mali, ubi aliqui inveniuntur quibus adjuventur boni. AUG. Multitudo non est excommunicanda, nec princeps populi. Hoc videtur contrarium illi apostolico: I Cor. 5.. Sed sicut inter lolium et triticum quamdiu herba est, parum distat: ita monet Dominus ne de ambiguo judicemus, quod Dominus in die judicii non suspiciose, sed manifeste damnabit. In patiendo justitiam meditemur: in judicando justitiam non negligamus. Qui longanimiter tulit per justitiam, digna retribuit: discretae enim sunt virtutes, sed non contrariae. In hac vita non est alligatio, alioquin non tot ab errore resipiscerent. etc. Regnum coelorum, praedicatio est Evangelii, de qua alibi: Matth. 21.. Vel notitia Scripturarum. Grano sinapis comparatur pro fervore fidei, quia dicitur venena expellere, id est, omnia dogmata pravitatis. Potest in grano sinapis humilitas Dominicae incarnationis intelligi. Quo accepto homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi Salvatoris accipiens Joseph in horto sepelivit. Expandit ramos in quibus volucres coeli requiescent, quia praedicatores dispersit in mundum, in quorum dictis et consolationibus fideles ab hujus vitae fatigatione respirarent. Toto mundo vel in animo singulorum: quia nemo repente perfectus. Crevit et factum est in arborem, quia surrexit et ascendit in coelum. Vel creverit, id est, mentibus hominum quantae sit virtutis innotuerit. Caetera apparent olera, quae cito crescunt et corruunt: non vivida, sed marcida: illa non olus, sed arbor fit, ubi folia cum fructu, et in ejus diversis sententiis spirituales quiescunt. Id est, dogmatibus philosophorum, quae cito crescunt et corruunt, nil vitale promittentia. Ut spiritus, anima, et corpus in unum redacta non discrepent inter se. Vel tres animae virtutes in unum rediguntur, ut in ratione possideamus prudentiam, in ira odium vitiorum, in cupiditate desiderium virtutum. Vel, mulier, Ecclesia, fidem hominum farinae tribus satis miscet, credulitati Patris et Filii et Spiritus sancti. Cumque in unum fuerit fermentatum, non nos ad triplicem Deum, sed unius deitatis notitiam perducit, quia non est diversa natura in singulis. Tandiu charitas in mente recondita crescere debet, donec mentem totam in sui perfectionem commutet, ut nihil praeter Deum diligat vel recolat, quod hic incipitur, in alia vita perficitur. Quia quidquid ibi dicitur de exercitu Israel, et omnia signa occulta sunt sacramenta. . Thesaurus potest accipi verbum Dei, qui in carne Christi absconditur. Vel Scriptura, in qua reposita est notitia Salvatoris. Vel, duo Testamenta in Ecclesia, pro quorum intelligentia omnibus renuntiatur ut in otio discantur. Terrenis regnum coelorum similatur, ut per cognita surgat ad incognita animus, et diligat. Ut servetur a malignis spiritibus et laudibus hominum. Sic sit opus in publico, ut intentio maneat occulta. Beatitudinem qua exuti sumus culpa primi hominis, debemus omnes, intelligendo recte et operando bene, negotiari. Bonae margaritae, lex et prophetae. Una pretiosa, scientia Salvatoris, pro qua homo, ut Paulus, omnibus mysteriis legis et observationibus renuntiavit. Id est, Christo, qui praeest omnibus hominibus, vel spirituali praecepto dilectionis. Vel intellecto verbo, quod erat apud Deum penetrata carnis testudine. Vel coelestis vitae dulcedine, pro qua omnia vilescunt. Impletur Jeremiae vaticinium: Jer. 16.. Postquam audierunt Petrus et Andreas, Jacobus et Joannes: contexuerunt sibi sagenam ex Veteri et Novo Testamento, et in mare saeculi miserunt, quae usque hodie trahitur, et in fluctibus tenditur: capiens quidquid incidit, bonos et malos, quos ad littus trahit, id est, ad finem mundi, ut tunc fiat divisio. Unde sequitur: etc. Sagenae comparatur Ecclesia vel praedicatio evangelica, quae a fluctibus saeculi ad, coelum trahit. Littus, finis saeculi, in quo boni ad coelum, mali ad tenebras mittentur: in praesenti enim erant permisti. . etc. Quia intelligitis mysteria quae vobis revelo: ideo faciam vos praedicatores, et eritis mihi similes qui de thesauro scientiae meae, nova et vetera profero, ut vos similiter faciatis. Apostoli sunt scribae et notarii Christi, verba ejus signantes in tabulis cordis, et pollent opibus patrisfamilias, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, quia quidquid in Evangelio praedicatur, legis et prophetarum vocibus comprobant. . Magna caecitas, quem verbis et factis Christum cognoscunt, ob generis notitiam contemnunt. Non sine re voluit dici fabri filius, non illius quem putant, sed fabricatoris omnium. Sed hujus sacramenti Judaei ignari divinae virtutis opera carnalis prosapiae contemplatione contemnunt. Non enim considerant praesentia ejus opera, sed fragilem recordantur infantiam. . Christus dicitur propheta. Unde Moses dicit: Deut. 18.. Id est, in populo Judaeorum: majora autem facit in gentibus. Fecit virtutes aliquas, sed non multas, ne incredulos condemnaret. Vel despectus pauca facit, ne penitus excusabiles sint, majora autem in gentibus facit.