‏ Matthew 28

etc. HIER. Quod diversa tempora istarum mulierum, etc., usque ad adire non potuerunt, mane adeunt. Duae unius nominis et devotionis mulieres, duas significant plebes pari devotione Christi passionem et resurrectionem amplectentes. Sicut in passione et in resurrectione fit motus terrae: significat autem corda terrenorum per fidem passionis et resurrectionis ad poenitentiam movenda. Clauso potuit exire sepulcro, qui clauso natus est virginis utero. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quae velo litterae tegebantur: quo ablato, resurrectio, mortis abolitio, vita aeterna coepit toto orbe praedicari. In candore vestis significabat blandum justis, in terrore fulguris, significat terribilem futurum reprobis. . Quae vestros concives videtis. Illi timeant qui ad eorum societatem non pertinent. . Nec concessum est nobis hoc gaudium occulto cordis tenere, sed similiter amantibus pandere. Duplex est affectus in eis, timoris et gaudii. Alter de magnitudine miraculi, alter ex desiderio resurgentis, et uterque gradum femineum concitabat. etc. Sic omnibus iter virtutum inchoantibus adjuvando occurrit Christus. Superius dictum est clauso exisse monumento, ut immortale corpus intelligeres: hic tenentur pedes, ut veram carnem comprobes. Et quia tantam visionem tremebant, primum pellitur timor: ut mente placida possint audire quae dicuntur. Istae tenent pedes quae adorant resuscitatum: sed illa quae nesciebat adhuc resurrexisse Filium Dei, audit merito: Joan 20.. Ut mulier mortifera serpentis verba narravit, ita modo verba vivificatoris, ut a qua tunc mors, modo ab ea vita. Ante etiam servos vocavit, modo fratres, ut post resurrectionem eamdem humanitatem resumpsisse, et illos idem sperare doceat. . HIER. Qui rebus Ecclesiae abutuntur in aliis rebus quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et Pharisaeorum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris. AUG. Si dormierunt, quomodo viderunt? Si non viderunt, quomodo testes esse potuerunt? Avaritia quae captivavit discipulum comitem Domini, decepit et milites custodes sepulcri: et sic Judaeos seduxit, unde subdit: . A Jerusalem in Galilaeam. quia corpus de communi terra susceptum super omnia terrena erat elevatum. Et monet nos, ut si eum videre volumus, ad superna de infimis elevemur. Praecessit Christus primitiae dormientium, sequuntur alii in suo ordine, et videntes eum adorant, id est, sine fine laudant. ut Lucas ait: existimantes se spiritum videre, quem moriendo tradidit. Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dubios ad fidem vocat intimans ad quantam pervenerit gloriam. Hoc non de coaeterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus. Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus. Quae autem merces piae conversationis, quodve pignus futurae beatitudinis etiam in praesenti sit fidelibus, subdit: etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiae promittit. Nota quod usque in finem saeculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Act. 1..
Copyright information for VulgGlossa