Proverbs 20
. Sequitur. . Regnum Dei aestati comparatur, quia nunc moeroris nostri nubila transient, et vitae dies aeterni solis claritate fulgebunt. . Non ad litteram, sed exempla ejus sequentes. Unde omnes electi, filii Abrahae quibus non praesens, sed futura beatitudo promittitur, unde, Etsi in hac vita electi mala patiantur reproborum, etc., usque ad digna factis recipit. Non dicit, quis habet, etc., usque ad proximorum quasi vilia despiciunt, subdit: Diversum pondus, etc., usque ad quibus indiciis judicium nostri dirigere debeamus. . Quemcunque enim virtutibus cum modestia continentiae, etc., usque ad sicut e contra: Nemo ad praedicandum idoneus fratrem simplicem despiciat, etc., usque ad dans unicuique secundum mensuram donationis suae. . Qui aeterna praemia in coelis praeparare desiderat, malum est, quod in praesenti debet sustinere, ut cum recesserit de mundo, glorietur, aperte prospiciens, quia etc. Haec est gloriatio sapientis emptoris, etc., usque ad et vasis esse assimilanda pretiosis. . etc. In quocunque membro quis amplius peccaverit, etc., usque ad quae in verbis superfluis in epulando defluxerat. . Qui per avaritiae nequitiam in hac vita multiplicari appetunt, etc., usque ad abominatio est apud Deum. . etc. Duplex pondus et stateram dolosam habet in corde suo, etc., usque ad vel animam suam Deo in baptismo consecratam. . Si peccatum est cuilibet nocere, etc., usque ad et eos qui, ut sua vota compleant, sanctos persequuntur, damnatio manet aeterna. Ideo subdit: Mos fuit antiquis, etc., usque ad cui rotae est contraria . Cum enim extra percutimur, etc., usque ad quia sicut venter escas, ita mens pertractando excoquit curas.