Psalms 112
CASS. Quia merito laudandus, qui merito humilitatis gentes assumit, titulum psalmi exponit. Alleluia enim, ut diximus, interpretatur laudate Dominum, qualiter et psalmus incipit. ID. Primo monet Propheta devotos, ut laudent jugiter, et ubique praedicent. Secundo ipse facit, quod monet alios, id est, laudat Deum ibi: I Cor. 14.? Ad laudem ergo monens ostendit, qui et quem, et quandiu, et ubi, et quare laudent, dicit. Non sensu, sed malitia, maxime superbia, id est, humiles, unde, AUG., CASS. Laudate Dominum, pueri, simplices et puri, qui debent laudare. CASS. Ecce dixit, qui, et quem laudare debeant, deinde subdit: Quandiu laudandus sit, scilicet semper. ne ad horam putetis me imperare laudem, etc., usque ad per gentes carnales, per coelos spirituales. AUG. Hic dicit quod ubique debeat laudari. ID. Apostolos, per quos regnat in gentibus, et est; ideo ad laudes invito, quia super omnes est regnaturus. CASS. Secundo ipse facit, quod alios monet, ut et facto alios doceat. Nullus qui per se possit. etc. Angelis et sanctis: et licet altus, non despicit humiles. Hi sunt qui dono ejus alti fiunt, et in eis sedet. humiles singulos. sanctos quos ita respicit, sicut e converso odit superbos. de labore corporis. erigitur cui carnis vitia non dominantur. . CASS., AUG. Exponit, ubi suscitat et erigit, etc., usque ad de mammona iniquitatis per opera misericordiae. AUG. Scilicet, Saram, id est, Ecclesiam gentilem, quae prius sterilis fuit, unde per Saram significatur. Eam, inquam, facit habitare in domo, id est, in Ecclesia Judaeorum, inter ipsos Judaeos, ut in lapide angulari duo parietes conjungantur, et fiat unum ovile. ID. Ex persona quorum haec dicuntur, etc., usque ad cum sciam me esse sine filiis, et viduam.