Psalms 119
CASS. Beatitudinem, quam superior psalmus unita varietate cantavit, etc., usque ad his ergo gradibus inoffenso pede mentis ascenditur atque descenditur. AUG. Graduum nomen ambiguum apud nos, etc., usque ad et altitudinem deitatis ipsius. Primus gradus, a malis saeculi exire, et universae vanitati renuntiare. CASS. Initium profectus est carnalia vitia relinquere et Domino supplicare; unde in veteri lege, quando emebatur mancipium gentile, radebantur ungues ejus et capilli tondebantur Deut. 12.. Quia oportet vanitatem quaque exuere, ut Dei obsequio mancipetur. Hic ab renuntiatione saeculi quibusdam gradibus meritorum ad perfectam et aeternam pervenitur charitatem, quae in summo locata est. CASS. Primo, ascendere incipiens, quia multos invenit obsidentes, a linguis eorum petit liberari: secundo, de permistione malorum conqueritur, etc. Cum incipit homo ascendere, id est, cum cogitat proficere, contempto saeculo, soli haerens Deo, incipit pati linguas adversantium, id est detrahentium, et quod gravius quasi consulendo a salute avertentium: has qui non patitur, nondum proficere conatur. Ascensurus ergo primo contra eas precatur: etc. CASS. More nimis cogitantis haesitat, et quaerit remedium. Duo verba posuit, sagittae dantur in arma, carbones apponuntur quasi in consolationem. AUG. Verbis Dei sagittatur cor, etc., usque ad ut sit purus locus aedificio Dei. CASS. Secundo de incolatu, et permistione malorum conqueritur. Acceptis sagittis et carbonibus, factus triticum, nondum est in horreo, sed in area ubi multa palea premitur; videns ergo multa mala, quae ante non viderat clamat: Nulli homini apparent mali, nisi factus sit bonus; Etsi breve tempus, desiderio nimis longum videtur. ID. Filius Ismaelis, unde Saraceni descenderunt, qui verius ab Agar dicerentur Agareni: sed a Sara, digniori et libera sibi nomen vindicaverunt, quorum uterque in tabernaculis legitur habitasse. Tabernacula Ismael recte Cedar dicta sunt: Cedar ad Ismael pertinet. AUG. Isaac ergo, etc., usque ad si nunc mali a bonis non possunt separari, ferendi sunt. . .