‏ Psalms 130

CASS. Duodecimus gradus est humilitas, quam intus et extra hic se habere ostendit. Ad humilitatem ergo monet. ID. Primo proponens se humilem, poenam inducit non humili; secundo, suo exemplo ad spem monet. Ostendens ergo se humilem intus et extra, ait. AUG. Non fui superbus, nolui quasi in mirabilibus, etc., ID. Nutritus in lacte quod est Verbum caro factum ut sic crescerem ad panem angelorum, ad Verbum quod apud Deum, sed non. ut haeretici. Qui si utcunque aliquid coeperint, vel visi sunt capere, inde superbiunt; et cum adhuc teneri super matrem sint, et portentur manibus, ut crescant, qui portati fuerunt in utero ut nascerentur: a lacte ante tempus separantur, unde exstinguntur. ID. Obstringit se maledicto, etc., usque ad sic revelabit Deus quod aliter sapit, Sicut enim quinque tempora narrantur, etc., usque ad quia Deus erat homo; sed non mutatus in hominem. CASS. Secunda pars, ubi concludit suo exemplo caeteros monens.
Copyright information for VulgGlossa