‏ Psalms 131

ID. In tredecimo gradu jam humilis et mansuetus, etc., usque ad unde in Isaia: ID. Primo ostendens votum aedificandi domum, precatur ut impleat. Secundo, ostendit domum aedificatam, ibi, Tertio, dicit promissiones Dei factas aedificatae Sion, ibi, Volens ergo aedificare domum Domino, ait in persona totius Christi capitis: etc. AUG. Ad litteram, mansuetus, ut Sauli malum pro malo non redderet. Id est, ut impleat quod promisit: nemo praesumat viribus suis reddere quod vovit. Vovit autem Ecclesia in mansuetudine, ut sit domus Dei, quo nihil gratius potest Deo offerri. Domus autem est, si sua non quaerit, sed de communi gaudet: de propriis fiunt mala, unde ait: Sciebat se proprio impediri, ne fiat locus Dei. . usque Littera suspenditur, et est aposiopesis, ac si diceret: Si hoc vel illud fecero, nunquam de caetero mihi credatur. Quasi juravit David Domino: etc. CASS. Vel ex persona Christi ab illo loco: scilicet, coelestis habitationis. Tabernaculum est coelestis habitatio. etc., ad dexteram Patris, ubi lectus, id est requies et finis laborum. requies mortis triduanae, Deinde aliis verbis idem repetit. donec Ecclesia sancta praedicatione sit fundata. Aposiopesis est quasi, non amplius credatur mihi. AUG. Est qui non dormit, sed dormitat: modo retrahitur a terrenis, modo illo revolvitur, crebro inclinat caput. A requie temporum somnus venit ad oculos quia dormituris tempora incipiunt. Cum ergo incipit delectare ad peccatum aliquid temporale, gravantur tempora, sed ne des te illi delectationi, et somnus non venit ad oculos, ista cogitatione, si quasi confricans frontem excutis somnum. ID. dicit, quia diu quaesivit. in se quaerebat, qui super humilem et quietum requiescit. Locus autem Dei est, si suas deserit res; vel saltem, si se non amat, sed Deum. ID. Adhuc gemimus. In domo laudabimus, quia gemitus est peregrinantium; laudatio jam in patria commorantium. Dicit solvisse, sicut supra dixit promisisse. CASS. Secunda pars ubi ostenditur aedificata domus, et ubi et precatur qui exaltentur, et ne Judaei sint penitus alieni. AUG. vel etc., usque ad ubi erant vepres idololatriae. CASS. Ecce audi, scilicet Dominum nasciturum in Ephrata Bethlehem, ubi natus est Dominus: auditum est nasci in Bethlehem, sed propter fidem gentium compertus est. AUG. Nos quoque perseverando in militia nostra tamen introivimus vel introibimus in tabernaculum ejus, Dei Jacob: ad hanc domum pertinet, qui aliis tanquam vivis lapidibus charitate compaginatus est. Intrat ergo qui diligit, et qui intrat, domus Dei efficitur. Domus Dei est, ubi debet adorari: praeter quam non audit Deus ad vitam aeternam. Ille ad domum pertinet, qui est charitate compaginatus aliis. Vel locus in quo stant pedes domus Domini, Christus est, in quo perseverant. ID. Et dicitur, qui dicit, Surge a morte, in requiem tuam, ut jam non conturberis, quia ID. Accipit eosdem sacerdotes et sanctos, scilicet omnes fideles. Vel, per significat praelatos Ecclesiae; per subjectos fideles. Arcam ergo, quam surgere precatus erat, per partes Ecclesiae distinguit. ut in Veteri Testamento sacerdotes diversis ornamentis, ita evangelici sacerdotes diversis virtutibus adornantur: haec sunt ornamenta, quae Deus exigit. Quae enim legales pontifices in vestibus gestabant, illa evangelici sacerdotes in cordibus habere debent. CASS. Et bene dico quia deinde ex persona ipsius David rogantis Deum Patrem. AUG. Quia enim Christus a Judaeis faciem avertit ad gentes, rogatur Pater propter reliquias, ut salvae fiant, quod in apostolis et in aliis multis impletum est. Et ait: ac si diceret: Mei etiam memento, ut propter me Judaeos funditus non repellas. CASS. Tertia pars, ubi dicit promissiones Dei factas aedificatae Sion, id est Ecclesiae. Et loquitur David in sua vel in totius Christi persona. alias AUG. Poeniteri dicitur Deus, etc., usque ad in enim facis quia erraveras: ille facit, et liberat. Poterat dicere ex fructu femoris tui, etc., usque ad quia quos David temporaliter rexit, Christus spiritualiter. ID. Meritum videntur facere, etc., usque ad hoc non mutatur. CASS. id est, participes erunt tuae beatitudinis: Ut sicut es regiae potestatis, ita et ipsi, pro modo suo, et hoc, id est in aeternum. . ID. Sic amat nos Deus, ut dicat se requiescere, si nos requiescimus in illo. ID. Vidua est anima, quae se intelligit desertam omni auxilio, nisi solius Dei. Deus est panis, qui in carne se lac fecit. Vel distinguendum inter sacerdotes et sanctos, sicut supra. Et est, id est, praelatos, id est Christo, id est, ut honesti sint ad docendum. id est subditi. de Christo. ID. Quia induti sunt salutari, etc., usque ad qui habitat in eo, ergo, secure exaltavit. ID. Ecclesiae altitudo spiritualis, etc., usque ad ante Christi mortem et resurrectionem. etc. CASS. Hoc faciet Filius, cui omne judicium datum. Sed nota Patrem, qui hic loquitur, facere quod Filius facit.
Copyright information for VulgGlossa