‏ Psalms 135

AUG. Psalmus iste laudem Dei continet, ubi etsi multa in laude Dei dicantur, maxime tamen hic misericordia Dei commendatur. CASS. Diversa initia versuum, etc., usque ad ita praesto est divina praesentia si pure cantatur. ID. Primo, magnificentiam Dei et totius orbis conditionem exponit. Secundo dicit quae in Aegypto et gente Judaeorum fecit in figuram nostri, ibi, Tertio, agit de Christianis, ibi, AUG. Modo laudemus, etc., usque ad per misericordiam beatitudo aeterna est. Deos dicit homines, ad quos sermo Dei factus est in alio psalmo, ubi ait, etc. Et non ideo dicuntur dii, quod omnes sint boni: si enim omnes boni essent, non diceret in eodem psalmo: id est discernit, de quibus etiam subdit: ID. Sicut in fine ubique ponitur, etc., usque ad ideo ID. Quia et quaedam per homines vel angelos facit, et quaedam magna ipse solus, quae et prius exsequitur. ID. Universam ergo creaturam per se fecit, etc., usque ad unde, Vel typice, id est spirituales sanctos, qui non modo credere, sed intelligere divina dedit. Simplices autem qui solam fidem firmam tenent, quasi infra coelos, dicuntur, qui quia in baptismo, quem acceperunt, quasi firma fide consistunt, quasi terram firmavit. ID. Sed quo terra gravior ab aquis levioribus portatur, etc., usque ad sic Dominus super puteum sedit, id est juxta. ID. id est dona gratiarum fidelibus suis contulit. . CASS. Aliter etiam dici potest mystice, etc., usque ad ut per haec quaeque minores luceant. ID. Secunda pars, ubi dicit, quae in Aegypto fecit et gente Judaeorum sub figura nostri. Jam incipit, quae per homines, vel per angelos fecit. Primogenita Aegypti percussit, etc., usque ad sed Deus a se excludit. . ID. Manus Dei invincibilis actio, quae a brachio venit, id est ab omni potentia singulari. ID. Ad litteram duodecim pro numero tribuum, ut singulae tribus suas vias eundi haberent; typice, sic per vias varias ad Deum de mundo transitur. Per saeculum accipitur. . ID. Diabolum, cum ministris excussit, ut pulverem, qui celeriter excutitur. In hac celeritate, et virtus Dei ostenditur, et illae terrenae sordes indicantur, quas solemus excutere. ID. Congrue per Pharaonem diabolus intelligitur: Pharao masculos necat, feminas servat; ita diabolus virtutes praefocat, concupiscentiam nutrit. . CASS. Tertia pars, ubi descendit ad Christianos, exponens beneficia eis data, ut sic unum auctorem omnium scias. Accipit per Christum, etc., usque ad nullum dedit pretium Aegyptiis. . THEOD. A singulari Providentia, etc., usque ad in Evangeliis inquit: AUG. Omni generi hominum, Israel et gentium, non sicut manna soli Judaeo. .
Copyright information for VulgGlossa