Psalms 40
HIER. ut quamvis pauper et passus, etc., usque ad Apostolo dicente: etc Irridetur qui colit pauperem mortuum; sed AUG. Propheta intelligentem super egenum et pauperem concelebrat. HIER. Prius Propheta a se, post inducet Christum. AUG. Nota ut et non petentibus detur: qui petenti dat bene facit, qui tacentem intelligit, beatus sine dubio est. ID. Bene optat Propheta intelligenti super egenum et pauperem, quod est certa promissio. ID. In futura vita, vel, hic per justificationem. CASS. Ne putes beatum requiem hic habere: dolores ei mitigat, et precatur ne hominis infirmitas duris superetur; quasi, lectus quietis sunt haec bona temporalia: sed Deus facit haec doloribus plena, ne in eis spes habeatur. AUG. enim id est, mundanam felicitatem provide convertit Deus in angustias. CASS. Hic trepidus ipse misericordiam petit: quia qui se peccasse sciebat, his jure tradi timebat: sed ne famuli Dei his afflicti videantur a Deo deserti, cum ipse Deus pertulit talia; unde dicit: Vel, AUG. Caro, in qua peccatum, etc., usque ad quando Adam infirmatus est praevaricando. AUG., HIER. In infirmitate carnis, quae gravat animam. AUG. Est aliquod terrenum quod infirmus, etc., usque ad pro domo aeternae habitationis. . CASS. Dominus de passione sua, quae secundum egenum fuit. AUG. Haec de Christo specialiter dicta sunt, sed et de membris dici possunt: et hodie fit tribulatio, ut nomen Christi exstinguatur: sed per mortem suam et suorum magis Ecclesia crevit. CASS. Nota tolerandos malos. ID. Non solum aperti inimici, sed et qui simulabant se amicos. A sinu veritatis, malus ingressus, malus egressus. AUG. Id est, uno consilio omnes adversum me susurrabant. CASS. Non audent detegere consilium, quia in scelere sunt omnes: cum pauci soleant esse scelerum. AUG. Qui habet potestatem ponendi animam, nonne habet et resumendi eam? AUG. In membris, quia alii fratres in illum aliquid sperabant, quia talis videbatur ut caeteri. Sic et esurire in pauperibus se dicit. AUG. De resurrectione, quae est gloria egeni, ad confirmandam spem fidelium. AUG.. Quia enim dispersi sunt per mundum, ad admonitionem est, nondum ad damnationem. . ID. Affirmat quod oravit. CASS. Laudativa conclusio, exposita passione et resurrectione. AUG. Judaei sunt capsarii nostri, qui nobis codices portant: nos Israel. Aliter putassent pagani ficta quae dicuntur de Christo et Ecclesia, sed vincuntur testimonio inimicorum. etc. CASS. Ex quo omnia coepta sunt administrari usque in saeculum futurum, ubi omnia aeterna. HIER. Geminatio ostendit hoc ab omnibus esse faciendum. Pro in Hebraeo scribitur, quod Aquila, transtulit, vel Et finit hic primus liber Psalterii secundum Hieronymum.