‏ Psalms 91

AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quaerens, non tuam. CASS. Primo, agit quomodo bonus imperturbatus agit sabbatum mentis, sentiens omnia bene agi a Deo, quod non novit stultus. AUG. Bona praesentia a Deo nobis donata, consolatio sunt: cum desunt, justitia est. Consolatur enim nos Deus, et emendat: in utroque ergo simus ei grati, dicentes: etc. . ID. Psallit, qui cum hilaritate bene facit. Qui cum tristitia de eo fit, non ipse facit: et portat psalterium, non cantat in eo. Si bene loqueris tantum, canticum est sine cithara; si operaris, et non loqueris, cithara est sine cantico; et ideo bene loquere et benefac. ID. Unde Apostolus: etc., CASS., HIER. Et in decore ipsius mundialis fabricae, et in obedientia, et in dispositione, et in causis, et in effectibus, et in operibus manuum, quibus utor, vel quae miror. CASS., HIER. In substantia, et in forma, et in vi, et in caeteris. quibus talia fecisti et regis. etc. CASS. Me delectasti in operibus, sed et stultus, qui, si scit, non cavet sibi, quae dixit, vel quae dicit post. Summum genus scientiae est scire Deum tanta praestare, quae humanus sensus non valet attingere. est, qui coelesti sapientia vacuus, humanis versutiis plenus est; qui non scit opera Dei, quia casu putat omnia agi; est brutus, qui nec saecularia novit. CASS. Malos asserit perituros, etc., usque ad Judaei putaverunt te communi scilicet sorte mori. AUG. Exspectas desuper ex aeterno, etc., usque ad non longanimis, ex verbo aeternus. . ID. Etsi ipsi peribunt, etc., usque ad omnes haereses peribunt. ID. Et ideo jam nunc despexit, et audiet a veritate intus. CASS. Vel, insurgentes in me, malignantes audiet in novissimo: quando se increpabunt, dicentes, Sap. 5. AUG. Stantis ad dexteram, audiet in futuro, hoc scilicet, A quo malo auditu justus non timebit. Ecce hoc istis, Matth. 25. Illi ut fenum. Justus ut palma, pro altitudine, et quia radix aspera, pulchra coma in summo et fine, et tarde fructum facit; ita et justum hic asperat labor, quem in supernis pulchritudo immortalitatis coronabit, et quasi tarde post longos labores mercedem operum recipiet. CASS. Tertia pars. Justos florere, ut hac promissione devote gaudeant. AUG. Palma et cedrus, hae arbores non arescunt aestate, ut fenum. CASS. initium mansionis; interior. ergo id est, in ipso resurrectionis initio, dum audient: Matth. 25.. ID. Ecclesia magis incipiet esse uberrima, cum ad finem saeculi erit perducta: tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum. Et accipitur hic aliter quam supra. ID. Hic, vel, dum praemium capient annuntiabunt, quod justus, qui suis promissa complet. AUG. Ut hic permittat pati pro se, quos non ibi ornet. qui remunerat, non iniquus ut fraudet praemio, sed benignus ut accumulet.
Copyright information for VulgGlossa