Revelation of John 18
In hac sexta visione, agit de ultimis poenis quas patientur impii in inferno pro singulis peccatis; et primum de Babylone ostendit; postea de bestia et pseudoprophetis; tandem de ipso diabolo in quo finis patet, in quo damnato erit finis. Istam damnationem prosecuturus est, et a Christo praedicatam esse dicit, ut major ei fides habeatur. Bis pro duplici damnatione animae et corporis, vel quia aeternaliter punietur. Daemones in pravis cordibus pro carnis illecebris sunt immundi, per mentis elationem volucres, vel quia per hunc aerem discurrunt. Id est de peccatis per quae acquiruntur divitiae, quia omnis dives, vel iniquus, vel haeres iniqui. Dicens futuram illam damnationem ad praesentes, supponit admonitionem. quia modicum tempus superest, quo pro merito accipient mercedem. etc. Peccata perveniunt usque ad contemptum Dei per impoenitentiam. Sicut vindictam meam de vobis, qui purgamini, exercuit, sic vos injuriam meam vindicate in illis. id est animae et corpori majores poenas inferte quam ipsi vobis. etc. Hoc recte dicitur, quia recipiunt alii plus, alii minus. Causa discretionis hujus repetit quod dixerat superius. Quia habeo consolationem in temporalibus. Absentia vitae, id est Dei, quia praesentia ejus vita est. Alii autem gaudium perpetuum habebunt. Etiam illi qui bene rexerunt terrenitatem suam; sed aliquando fornicati sunt cum ista, dolebunt, quod nunquam similes illis fuerint. id est, cum defecerint divitiae, quod est signum aeterni incendii judicii; vel cum viderint poenam exaltatam ultra modum. . Quia illa perire dolebunt, in quibus suam deputabant prosperitatem. etc. Per aurum sapientia, argentum divina eloquia. Christus in lapide pretioso significatur; apostoli in margaritis: in bysso candido sanctorum justificationes; in purpura martyrium; in serico virginitas; in cocco rubeo charitas; in ligno thyino imputribili constantia indeficiens; in ebore virtutum pulchritudo; in aere fortitudo et longanimitas; in ferro sublimitatis acumen; in marmore invicta humilitas. In cinnamomo, odor virtutum quas simulant intelligi debet. id est carne Christi, qua fideles vere satiantur, reprobi irritantur. Distinguit: quia quidam fiunt servi tantum corpore, ut Joseph; quidam etiam animo, ut si Aegyptius venditus Judaeo, ritu eorum circumcidatur, vel paganorum idola colat. . Postquam praedixit hanc damnationem futuram impiis, monet bonos exsultare, ut concordent divino judicio; vel quia, his damnatis, sequitur eorum remuneratio. Elevat Deus malos, ut gravius puniat vel corruant. Ad litteram etiam omnia ista visa sunt. Postquam descriptae sunt singulae poenae, ostenditur sibi modus damnationis, quasi diceret: Quod vidi praedictum, vidi etiam jam impletum, sicut vides in hac figura; vel: quanto plus exaltati sunt, tanto gravius cadent. . .