‏ Romans 15

. Quasi dicat: Nisi idem sapiatis, Deum honorare non poteritis. . Id est Judaeorum ad quos corporaliter venit; unde: Matth. 15.. Non repulit Judaeos, quibus proprie veritas, gentibus misericordia, quibus nulla promissio facta erat. Promiserat enim Abrahae: Gen. 22.. Et David: Psalm. 131.. Et item Jacob dixit: Num. 24.. Confessio autem non tantum peccatorum est, sed et laudis. . Et ex hac radice erit ille qui exsurget, etc. Jesse, radix: David, arbor, quae per ramum, id est Mariam, fecit fructum, id est Christum. Ut possitis gaudere, det pacem et concordiam ad invicem; et hoc erit, si sit sana fides. Id est, ut per ista habita certiores sitis de aeterna beatitudine, et abundetis in virtute Spiritu sancti, id est, fortitudine bonae operationis, quae datur per Spiritum sanctum. Ne videretur Apostolus omnes intelligere discordes et ad corrigendum insipientes, removet quod ideo incipit, ut admoneat perfectiores de correctione minorum; et inde praeponit se exemplum qui laborat de aliis, et opus est ut isti hoc faciant, cum ipse aliis impeditus ad eos venire non possit. Per hanc laudem provocat ad meliora, more exhortantis. Unde nec dicit docere, sed monere; quasi dicat quod sciatur, sed subterfugit animo. Hoc enim solet moneri, quod cum sciatur, aliquando subterfugit animo, aut negligenter habetur. Non temere scribit; sed Apostolus gentium audet scribere omnibus gentibus auctoritate sibi tradita per gratiam. . Sic et vos si de fratribus laboratis. Hoc ideo dicit ut nihil minus se posse probet quam apostolos qui cum Christo fuerant. . etc. Quia sciebat pseudoapostolos et alios sub nomine Christi falsa docere, quod postea corrigere maximi erat laboris; ideo sollicitus erat praevenire, et veritatem integre tradere, ubi nondum erat nuntiatus Christus; quod testimonio prophetae probat. etc. Ut verus esset et inviolabilis de verbo Dei intellectus, festinavit gentes veritate imbuere. . Ad hujusmodi opera Romanos invitat, quia qui per misericordiam Dei vivit, pius debet esse confratri. Hi totos se dederunt divinis obsequiis, nihil mundanum curantes, exemplum bonae conversationis daban fidelibus. . Multi minimi dum congregantur unanimes, fiunt magni, et multorum preces impossibile est ut non impetrent. Si ergo eum videre cupiunt, orent ut liberatum eum recipiant cum gaudio charitatis; unde sequitur Ut illi intellecta charitate illius erga se, cum illo unanimes Deo gratias agant. Magnus enim profectus est ei, cujus ministerio multi facti laeti Deum laudant. . Christus, qui ait: Joan. 14.; qui cum suis est usque ad consummationem saeculi, ita et sit vobiscum; ipse enim est qui ait: Matth. 28..
Copyright information for VulgGlossa