Ruth 2
. Quia sancta Ecclesia ad Christum pertinet, cujus sponsa et corpus est. De quo dicitur: Psal. 117.. Et alibi-Psal. 23.. Ipse est cognatus Elimelech, qui de Bethlehem et de stirpe David natus, testimonium habet a lege et prophetis. Hic verba salutis et pacis familiae suae attulit, in cujus nativitate cecinerunt angeli, etc. Luc. 2.. Cui venienti in Jerusalem obvia turba clamavit, dicens: Matth. 21.. . Quia sancta Ecclesia perseverat in agro divinae lectionis post messores et praedicatores, mysteria Scripturarum colligens, ut in sinu mentis suae testimonia et exempla virtutum recordat. Vel ager ille est coelestis studii disciplina messis intelligentia spiritualis; messores, praedicatores; spicae remanentes, sententiae Scripturarum, quae multum per mysterium occultatae, quasi pleniores remanent ad exercitium meditantis. Plebs ergo gentilis ecclesiasticam disciplinam ardenter appetit, ut ad meditationem divinae legis et sanctorum societatem admittatur, et sanctorum documentis vel exemplis reficiatur. Quasi dicat: Ne recedas a statu fidei, ne sequaris errores haereticorum vel schismaticorum: sed magis jungere animabus sanctis, ut metas Scripturas sanctas, meditando, et opere implendo; et haustum divinae sapientiae de libris duorum Testamentorum unde pueri, id est, sancti bibunt, et ipsa bibas. . Gratias refert Ecclesia gentium Salvatori, qui eam respicere dignatus est. Cui ille respondit: placere sibi, quod mortuo viro suo, id est, diabolo, parentes idololatras reliquit, et terram nativitatis, id est, carnalia desideria, et populo sanctorum se sociavit, qui sibi antea ignotus fuit cum sequeretur cupiditatem veteris hominis. . etc. Nota humilitatem gentilis Ecclesiae, quae se cognoscit imparem tantae gratiae, nec audet se aequiparare primitivae Ecclesiae; unde dicit: etc. Et alibi: Matth. 8.. Hora vescendi fuit quando dictum est apostolis: Matth. 16.. A Domino enim dictum est: Matth. 10.. Lege, scilicet quae diu meditata perseverans in priorem populum Pharisaeorum conditionibus vel traditionibus corrupta nativum saporem perdidit. In hac tingit Ecclesia buccellam, id est, mysterium incarnationis Christi dicit esse in Testamento Veteri, et ideo firmius credit, quia ante longe praefiguratum cognoscit. . Nota humilitatem patrisfamilias, qui non solum spicas relictas testimoniorum colligi permittit, sed etiam manipulos scientiae ultronea largitate impertitur. etc. Quia gentilis populi infirmitatem non despicit, nec pristinos errores improperat, sed studii sagacitate ad aedificationem perducit. Cum in lectione per sanctae Trinitatis confessionem discit catholicam fidem. In ephi mensura, quae tres modios continet, signatur una divinitatis substantia, et trium personarum proprietas. Quia fidem suam matri Ecclesiae ostendit. Vel Ecclesia synagogae gratiam quam sponsi sui munere percepit, ostendit, ut eam provocaret ad fidem. Eructavit cor meum verbum bonum, scilicet de plenitudine cordis cibum praedicationis. Synagoga, praedicante Ecclesia gentium, bonitatem et potentiam Domini cognoscit, et fortitudinem sui protectoris: et tandem veritate cogente nomen Domini benedicit, quod servavit gratiam mortuis quam praebuit vivis. . Cognoscit propinquum mater Ecclesia per gratuita beneficia populo gentium collata, et audito nomine recordatur beneficiorum antiquorum; unde: Psal. 142.. Quia Christus omnibus ad se venientibus praecipit, ut magis cum fidelibus suis jungantur ad messem spiritualis segetis, quam cum alienis, cui persuasioni consentit socrus, dicens: hoc ut bonum et utile non potest negare Synagoga. . Hoc est, tandiu adhaeret doctoribus in meditatione Scripturarum, donec Veteris et Novi Testamenti notitiam in cella cordis reconderet: unde pastum animae sufficientem haberet.