‏ Sirach 1

etc. RAB. in Eccli., tom. 3. Incipit ab aeterna Dei sapientia, quae Christus est, qui cum Patre est semper ante saecula, secundum illud: Joan. 1.. Quia Christus fons vitae, lux vera, de Patre nascitur, Ibid.. Quisquis hac sapientia caret, in tenebris ambulat, et nescit quo vadat. Sap. 11.. RAB. ubi supra. Corporalia spiritualibus comparat, ut ex difficillimis, quod omnino impossibile est, aestimetur. Si enim haec quae in certo numero et mensura, et pondere condita sunt, nemo potest dinumerare; quanto minus sapientiam Dei sine initio et sine fine inenarrabilem inaestimabilem poterit investigare? . Creata secundum humanitatem in consilio Dei patris, scilicet pro salute humani generis praedestinata est incarnari. Notandum autem quod propter unitatem personae aliquando Christus dicitur genitus, aliquando creatus. Origo omnis sapientiae a Verbo Dei procedit, quod Deus ex Deo semper cum Patre manet in coelis; sed ingressus mundum per dispensationem humanitatis dedit mandata salutis, unde, Joan. 6.. Ostendit neminem posse profunditatem Dei penetrare, vel magnituditudinem bonitatis ejus et misericordiae. Unde ad liberationem et illuminationem humani generis homo fieri dignatus est, unde: Isa. 53.? . Unigeniti scilicet adventum, per Verbum sibi coaeternum cum Spiritu sancto dispensavit: quomodo per Virginis partum ad salutem mundi veniret, et creaturas repararet, et hominem ad agnitionem et dilectionem sui revocaret, dans illi donum Spiritus sancti, ut ejus munere solvetur in aeternum. . etc. Psal. 3., etc. Duae species sunt timoris. De altera dicitur, [non est in charitate] Joan. 4., etc. Qui hunc habent propter metum gehennae peccare desinunt, et vitam corrigunt: hic introducit charitatem, sed et foras mittitur. Qui enim sic timet, nondum amat nec desiderat bona, sed cavet mala; sed tamen se corrigit, et bona desiderare incipit. De altera scriptum est, Psal. 18.. Timet enim unusquisque ne amittat bona, et Dei praesentiam, quae in aeternum frui desiderat, de quo dicitur: Hic suavitatem tribuit internam, et in futuro vitam aeternam. . RAB. Charitas Dei vera est sapientia, etc., usque ad ipsa in futuro remuneratio erit; unde: Psal. 15., etc. . Sine timore Dei, et observatione mandatorum ejus, nulla religio est; unde: Jac. 1.. . Qui scilicet timore Dei in fide et doctrina et operatione regulam justitiae servat. . RAB. In conspectu ejus sunt omnia, unicuique conservat dignam retributionem. . Per sapientiam, divinam habet homo scientiam vitandi malum, et intellectum faciendi bonum, utrumque enim in auditore operatur in fine; unde: Eccli. 24.. Psal. 110.. In legis meditatione utrumque declaratur, quomodo scilicet vitanda sunt mala, et quomodo discenda spiritualis sapientia, et exercenda bona opera, in quibus est religio vera. Quae prohibet peccata, et carnalia desideria; unde: Prov. 15.. etc. Quia per poenitentiam mundat a praeteritis peccatis, vel prohibet a committendis. Quia qui per timorem Dei sese non corrigit, in peccati voraginem cadit. . Unde in Proverbiis, Prov. 14.. Et alibi: Ibid. 31.. Sapientis ergo hominis est verba tenere, et omnia modeste peragere. Aequanimiter, non mala pro malis, sed bona pro bonis tribuens. . Qualiter ad sapientiam pervenias, ipsa sapientia monstrat, quia sine conservatione justitiae, nemo pervenit ad culmen sapientiae, unde Jacobus: inquit, Jac. 3.. RAB. Sicut saepe dictum est, Prov. 13., cui convenit fides recta, et morum temperantia, quia sine fide impossibile est placere Deo, et bonorum vita semper tranquilla est; unde in Matthaeo: Matth. 11.. Qui enim vere timet Deum, non potest esse sine fide, et operibus bonis, quae replent hominem virtutibus, et Deo acceptabilem faciunt. Unde: Eccle. 2.. . Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis, qui scilicet vult gaudere cum saeculo et regnare cum Christo. Aliud corde gestans, et aliud opere monstrans. Unde: Matth. 7.. etc. Manifestum est, quod qui sequitur haereticos, animae suae acquirit damnationem, quia in judicio revelabuntur occulta cordium, et reddetur unicuique secundum opera sua, Psal. 61.. Qui abominatur virum sanguinum et dolosum; unde: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Et alibi: Matth. 24.. . .