‏ Sirach 2

etc. Demonstravit quid sit vitandum, nunc demonstrat quid sit agendum, dicens: Qui enim vult ab illecebris mundi se abstinere, et in Christo pie vivere, persecutionem patitur. Dum enim accingi divino servitio praeparat, bellum diaboli contra se excitat, et dum alia vitia subdit, aliis reluctatur, et divina dispensatione agitur, ut superet et superetur, ne extollatur. Sed quia humilitas et patientia illi necessaria est, sequitur, etc. . Quasi: Luc. 21., quia scilicet radix et custos omnium virtutum patientia est. Sciendum autem est, quod patientia tribus modis exercetur. A Deo enim flagellamur, sed cavendum est ne murmuremus; a proximo persecutiones, et damna, et contumelias sustinemus, et cavendum est ne mala pro malis retribuamus; ab adversario tentamur, sed prospiciendum est ne ad delectationem peccati vel consensum flectamur, vel pro his praesentia quaeramus, sed futura exspectemus. . RAB. Credere oportet afflictum, et dirigere gressus operum in Dei conspectum, et sperare in illum; unde: Psal. 36.. Hinc Jeremias ait: Jer. 17., etc. etc. Psal. 146.. Qui enim veraciter metuit, patienter sustinet miserationem ejus: Jer. 17.. Hortatur timentes Dominum ut credant illi, qui ad certam mercedem perveniant; unde: Rom. 1.; unde: Matth. 9.. Et alibi: Ibid., 10.. Tria commendat timentibus Deum: credere, sperare, diligere; quia fide, spe et charitate vere colitur Deus, et ad contemplationem pervenitur, quae est beatitudo aeterna. . etc. RAB. Hic quoque tria dicit, etc., usque ad quia Psal. 50., etc. Et, Psal. 144.. . etc. Admonuit, ne quis duplici corde accederet ad Deum; nunc autem dicit, Qui enim prava cogitat, et loquitur, et pravis insistit operibus, nisi poenituerit, in aeternum peribit. qui facit mala, et sperat bona; vel, qui carnis sectatur opera, et spiritus sanctificationem se arbitratur perficere in timore; vel, quod Dei est opere exhibet, et quod mundi est, cogitatione quaerit. Tales vero inconstantes sunt in omnibus viis suis, quia facile in adversis terrentur, et prosperis irretiuntur. etc. RAB. Adhuc docet errorem cavere, etc., usque ad his, qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, etc. . etc. Licet omni tempore inspiciat omnia Deus, tunc tamen inspicere dicitur, cum probare vel improbare aliquid dignoscitur. etc. Alternando de amore et dilectione Dei agit, Psal. 18., I Joan. 4.. Qui vero timet Deum, et diligit, et credit Scripturis, servat operando praecepta Dei, et semper meditando quaerit quae beneplacita sunt illi, replebitur ergo sapientia et charitate Dei. . etc. Felix anima, quae quotidie mundat cor suum ut suscipiat habitatorem Deum, cujus possessor nullo eget bono, quia omnium bonorum auctorem in se habet. Et quia ad hoc necessaria est mandatorum custodia, et boni operis patientia, qua pervenitur ad agnitionem veritatis, sequitur: etc. Justus in primis accusator est sui. Sicut enim humilitati praemium, sic superbiae restat supplicium; unde Joannes: II Joan. 1.. Qui vere sapiens est, verus justitiae cultor est, quia sapientia dictat justitiae normam. . .
Copyright information for VulgGlossa