Psalms 20

1victori canticum David 2Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer 3desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper 4quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso 5vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum 6magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum 7pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum 8quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur 9inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te [ (Psalms 20:10) pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis ] [ (Psalms 20:11) fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum ] [ (Psalms 20:12) quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt ] [ (Psalms 20:13) quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum ] [ (Psalms 20:14) exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas ]
Copyright information for Vulgate_HebPs