1 Chronicles 1
1Adam Seth Enos 2Cainan Malelehel Iared 3Enoch Matusale Lamech 4Noe Sem Ham et Iafeth 5filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras 6porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma 7filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim 8filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan 9filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan 10Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra 11Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim 12Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim 13Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth 14Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum 15Evheumque et Aruceum et Asineum 16Aradium quoque et Samareum et Ematheum 17filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch 18Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber 19porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan 20Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare 21Aduram quoque et Uzal et Decla 22Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon 23et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan 24Sem Arfaxad Sale 25Heber Phaleg Raau 26Serug Nahor Thare 27Abram iste est Abraham 28filii autem Abraham Isaac et Ismahel 29et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam 30Masma et Duma Massa Adad et Thema 31Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis 32filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan 33filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae 34generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel 35filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core 36filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech 37filii Rauhel Naath Zara Samma Maza 38filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan 39filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna 40filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison 41filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan 42filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran 43isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba 44mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra 45cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum 46obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith 47cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca 48sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est 49mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor 50sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab 51Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth 52dux Oolibama dux Hela dux Phinon 53dux Cenez dux Theman dux Mabsar 54dux Magdihel dux Iram hii duces Edom
Copyright information for
VulgJ