Acts 2
1et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco 2et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes 3et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum 4et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis 5erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt 6facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes 7stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt 8et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus 9Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam 10Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani 11Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei 12stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse 13alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti 14stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea 15non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia 16sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel 17et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt 18et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt 19et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi 20sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus 21et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit 22viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis 23hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis 24quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo 25David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear 26propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe 27quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem 28notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua 29viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem 30propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius 31providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem 32hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus 33dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis 34non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis 35donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 36certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis 37his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres 38Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus 39vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster 40aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava 41qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia 42erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus 43fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis 44omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia 45possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat 46cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis 47conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum
Copyright information for
VulgJ