Ezra 8
1hii sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone 2de filiis Finees Gersom de filiis Ithamar Danihel de filiis David Attus 3de filiis Secheniae et de filiis Pharos Zaccharias et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta 4de filiis Phaethmoab Helioenai filius Zareae et cum eo ducenti viri 5de filiis Secheniae filius Hiezihel et cum eo trecenti viri 6de filiis Adden Abeth filius Ionathan et cum eo quinquaginta viri 7de filiis Helam Isaias filius Athaliae et cum eo septuaginta viri 8de filiis Saphatiae Zebedia filius Michahel et cum eo octoginta viri 9de filiis Ioab Obedia filius Iehihel et cum eo ducenti decem et octo viri 10de filiis Selomith filius Iosphiae et cum eo centum sexaginta viri 11de filiis Bebai Zaccharias filius Bebai et cum eo viginti octo viri 12de filiis Ezgad Iohanan filius Eccetan et cum eo centum decem viri 13de filiis Adonicam qui erant novissimi et haec nomina eorum Helifeleth et Heihel et Samaias et cum eis sexaginta viri 14de filiis Beggui Uthai et Zacchur et cum eo septuaginta viri 15congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et mansimus ibi diebus tribus quaesivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi 16itaque misi Heliezer et Arihel et Semeam et Helnathan et Iarib et alterum Helnathan et Nathan et Zacchariam et Mesolam principes et Ioarib et Helnathan sapientes 17et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiae loco et posui in ore eorum verba quae loquerentur ad Addom et ad fratres eius Nathinneos in loco Casphiae ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri 18et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israhel et Sarabiam et filios eius et fratres eius decem et octo 19et Asabiam et cum eo Isaiam de filiis Merari fratres eius et filios eius viginti 20et de Nathinneis quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum Nathinneos ducentos viginti omnes hii suis nominibus vocabantur 21et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahavva ut adfligeremur coram Domino Deo nostro et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris universaeque substantiae nostrae 22erubui enim petere regem auxilium et equites qui defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui quaerunt eum in bonitate et imperium eius et fortitudo eius et furor super omnes qui derelinquunt eum 23ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum pro hoc et evenit nobis prospere 24et separavi de principibus sacerdotum duodecim Sarabian Asabian et cum eis de fratribus eorum decem 25adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus Dei nostri quae obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius universusque Israhel eorum qui inventi fuerant 26et adpendi in manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum auri centum talenta 27et crateras aureos viginti qui habebant solidos millenos et vasa aeris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum 28et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum 29vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israhel in Hierusalem et thesaurum domus Domini 30susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti et auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri 31promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo die mensis primi ut pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via 32et venimus Hierusalem et mansimus ibi diebus tribus 33die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Iozaded filius Iosue et Noadaia filius Bennoi Levitae 34iuxta numerum et pondus omnium descriptumque est omne pondus in tempore illo 35sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israhel vitulos duodecim pro omni Israhel arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino 36dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum Dei
Copyright information for
VulgJ