Hebrews 12
1ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen 2aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit 3recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes 4nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes 5et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris 6quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit 7in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater 8quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis 9deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus 10et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius 11omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae 12propter quod remissas manus et soluta genua erigite 13et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur 14pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum 15contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi 16ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua 17scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam 18non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam 19et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum 20non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur 21et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus 22sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae 23et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum 24et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel 25videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur 26cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum 27quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia 28itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia 29etenim Deus noster ignis consumens est
Copyright information for
VulgJ