Isaiah 1
1visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda 2audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me 3cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit 4vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum 5super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens 6a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo 7terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili 8et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur 9nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus 10audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae 11quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui 12cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis 13ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri 14kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens 15et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt 16lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse 17discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam 18et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt 19si volueritis et audieritis bona terrae comedetis 20quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est 21quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae 22argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua 23principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos 24propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis 25et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum 26et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis 27Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia 28et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur 29confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis 30cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua 31et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat
Copyright information for
VulgJ