Job 15
1respondens autem Eliphaz Themanites dixit 2numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum 3arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit 4quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo 5docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium 6condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi 7numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus 8numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia 9quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus 10et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui 11numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent 12quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos 13quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones 14quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere 15ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius 16quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem 17ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi 18sapientes confitentur et non abscondunt patres suos 19quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos 20cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius 21sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur 22non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium 23cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies 24terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium 25tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est 26cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est 27operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet 28habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae 29non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam 30non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui 31non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit 32antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet 33laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum 34congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt 35concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos
Copyright information for
VulgJ