Job 17
1spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum 2non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus 3libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me 4cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur 5praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient 6posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis 7caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt 8stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur 9et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem 10igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem 11dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum 12noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem 13si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum 14putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus 15ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat 16in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi
Copyright information for
VulgJ