Job 4
1respondens autem Eliphaz Themanites dixit 2si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit 3ecce docuisti multos et manus lassas roborasti 4vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti 5nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es 6timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum 7recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint 8quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos 9flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos 10rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt 11tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt 12porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius 13in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines 14pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt 15et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae 16stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi 17numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir 18ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem 19quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea 20de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt 21qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia
Copyright information for
VulgJ