John 12
1Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus 2fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo 3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti 4dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus 5quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis 6dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat 7dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud 8pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis 9cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis 10cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent 11quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum 12in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma 13acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel 14et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est 15noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae 16haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei 17testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis 18propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum 19Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit 20erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo 21hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre 22venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu 23Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis 24amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit 25ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam 26si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus 27nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc 28Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo 29turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est 30respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos 31nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras 32et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum 33hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus 34respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis 35dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat 36dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis 37cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum 38ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est 39propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias 40excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos 41haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo 42verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur 43dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei 44Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me 45et qui videt me videt eum qui misit me 46ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat 47et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum 48qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die 49quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar 50et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor
Copyright information for
VulgJ