Leviticus 24
1et locutus est Dominus ad Mosen dicens 2praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter 3extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris 4super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini 5accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas 6quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues 7et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini 8per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno 9eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo 10ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite 11cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan 12miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus 13qui locutus est ad Mosen 14dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus 15et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum 16et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur 17qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur 18qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima 19qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei 20fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur 21qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur 22aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester 23locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
Copyright information for
VulgJ