Leviticus 8
1locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis 3et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi 4fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores 5ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri 6statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos 7vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit 8quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas 9cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus 10tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua 11cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo 12quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit 13filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus 14obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas 15immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius 16adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare 17vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat Dominus 18obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas 19immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum 20ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni 21lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei 22obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas 23quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis 24obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum 25adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit 26tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum 27tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino 28rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini 29tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus 30adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum 31cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos 32quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet 33de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae septem enim diebus finitur consecratio 34sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur 35die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est 36feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Mosi
Copyright information for
VulgJ