Luke 10
1post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus 2et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem 3ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos 4nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis 5in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui 6et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur 7in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum 8et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis 9et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei 10in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite 11etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei 12dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati 13vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent 14verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis 15et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris 16qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit 17reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo 18et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem 19ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit 20verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis 21in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te 22omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare 23et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis 24dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt 25et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo 26at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis 27ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum 28dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives 29ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus 30suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto 31accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit 32similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit 33Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est 34et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit 35et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi 36quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones 37at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter 38factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam 39et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius 40Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet 41et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima 42porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea
Copyright information for
VulgJ