Numbers 23
1dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes 2cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram 3dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi 4cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper 5Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balac et haec loqueris 6reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum 7adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel 8quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur 9de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur 10quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia 11dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis 12cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus 13dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei 14cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete 15dixit ad Balac sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius 16cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balac et haec loqueris ei 17reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus 18at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor 19non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit 20ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo 21non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo 22Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis 23non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit Deus 24ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat 25dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas 26et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem 27et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis 28cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui respicit solitudinem 29dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes 30fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras
Copyright information for
VulgJ