Numbers 33
1hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron 2quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant 3profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis 4et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem 5castrametati sunt in Soccoth 6et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis 7inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum 8profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara 9profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt 10sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro 11castrametati sunt in deserto Sin 12unde egressi venerunt in Dephca 13profectique de Dephca castrametati sunt in Alus 14egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum 15profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai 16sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae 17profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth 18et de Aseroth venerunt in Rethma 19profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares 20unde egressi venerunt in Lebna 21et de Lebna castrametati sunt in Ressa 22egressi de Ressa venerunt in Ceelatha 23unde profecti castrametati sunt in monte Sepher 24egressi de monte Sepher venerunt in Arada 25inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth 26profectique de Maceloth venerunt in Thaath 27de Thaath castrametati sunt in Thare 28unde egressi fixerunt tentoria in Methca 29et de Methca castrametati sunt in Esmona 30profectique de Esmona venerunt in Moseroth 31et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan 32egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad 33unde profecti castrametati sunt in Hietebatha 34et de Hietebatha venerunt in Ebrona 35egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber 36inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades 37egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom 38ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis 39cum esset annorum centum viginti trium 40audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel 41et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona 42unde egressi venerunt in Phinon 43profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth 44et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum 45profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad 46unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim 47egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo 48profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho 49ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum 50ubi locutus est Dominus ad Mosen 51praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan 52disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate 53mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem 54quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur 55sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae 56et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam
Copyright information for
VulgJ