Proverbs 28
1fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit 2propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit 3vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames 4qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum 5viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia 6melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus 7qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum 8qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas 9qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis 10qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona 11sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum 12in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum 13qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur 14beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum 15leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem 16dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius 17hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet 18qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel 19qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate 20vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens 21qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem 22vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei 23qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit 24qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est 25qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur 26qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur 27qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam 28cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti
Copyright information for
VulgJ