Psalms 104

1alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius va 2cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius va 3laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum va 4quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper va 5mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius va 6semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius va 7ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius va 8memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes va 9quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac va 10et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum va 11dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae va 12cum essent numero breves paucissimos et incolas eius va 13et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum va 14non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges va 15nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari va 16et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit va 17misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph va 18humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius va 19donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum va 20misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum va 21constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae va 22ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret va 23et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham va 24et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius va 25convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius va 26misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum va 27posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham va 28misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos va 29convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum va 30dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum va 31dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum va 32posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum va 33et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum va 34dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus va 35et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum va 36et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum va 37et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus va 38laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos va 39expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem va 40petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos va 41disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina va 42quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum va 43et eduxit populum suum in exultatione et electos suos in laetitia va 44et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt va 45ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant

va

Copyright information for VulgJ