Psalms 106

1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius va 2dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos va 3a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari va 4erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt va 5esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit va 6et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos va 7et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis va 8confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum va 9quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis va 10sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro va 11quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt va 12et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret va 13et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos va 14et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit va 15confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum va 16quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit va 17suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt va 18omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis va 19et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos va 20misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum va 21confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum va 22et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione va 23qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis va 24ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo va 25dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius va 26ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat va 27turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est va 28et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos va 29et statuit procellam eius in auram et siluerunt fluctus eius va 30et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum va 31confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum va 32exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum va 33posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim va 34terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea va 35posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum va 36et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis va 37et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis va 38et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit va 39et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore va 40effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via va 41et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias va 42videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum va 43quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini

va

Copyright information for VulgJ