‏ Psalms 17

1in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit va 2diligam te Domine fortitudo mea va 3Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus va 4laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero va 5circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me va 6dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis va 7cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius va 8et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis va 9ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo va 10inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius va 11et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum va 12et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris va 13prae fulgore in conspectu eius nubes * eius; transierunt grando et carbones ignis va 14et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam *grando et carbones ignis; va 15et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos va 16et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae va 17misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis va 18eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me va 19praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus va 20et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me va 21et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi va 22quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo va 23quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me va 24et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea va 25et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius va 26cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris va 27et cum electo electus eris et cum perverso perverteris va 28quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis va 29quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas va 30quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum va 31Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum va 32quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum va 33Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam va 34qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me va 35qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea va 36et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit va 37dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea va 38persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant va 39confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos va 40et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me va 41et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti va 42clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos va 43et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos va 44eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium va 45populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi va 46filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis va 47vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae va 48Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis va 49et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me va 50propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo va 51magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum

va

Copyright information for VulgJ