Psalms 24

1psalmus David ad te Domine levavi animam meam va 2Deus meus in te confido non erubescam va 3neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur va 4confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi et semitas tuas doce me va 5dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die va 6reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt va 7delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine va 8dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via va 9diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas va 10universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius va 11propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim va 12quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit va 13anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram va 14firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis va 15oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos va 16respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego va 17tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me va 18vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea va 19respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me va 20custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te va 21innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te va 22libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis

va

Copyright information for VulgJ