Psalms 26
1David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo va 2dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt va 3si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo va 4unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius va 5quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui va 6in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino va 7exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me va 8tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram va 9ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus va 10quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me va 11legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos va 12ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi va 13credo videre bona Domini in terra viventium va 14expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum va
Copyright information for
VulgJ