Psalms 41

1in finem in intellectum filiis Core va 2quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus va 3sitivit anima mea ad Deum *fortem vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei va 4fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus va 5haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis va 6quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei va 7Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico va 8abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt va 9in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae va 10dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus va 11dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus va 12quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus

va

Copyright information for VulgJ