Psalms 57

1in finem ne disperdas David in tituli inscriptione va 2si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum va 3etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant va 4alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa va 5furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas va 6quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter va 7Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus va 8ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur va 9sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem va 10priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos va 11laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris va 12et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra

va

Copyright information for VulgJ