Psalms 80
1in finem pro torcularibus Asaph va 2exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob va 3sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara va 4bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae va 5quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob va 6testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit va 7devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt va 8in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma va 9audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me va 10non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum va 11ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud va 12et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi va 13et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis va 14si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset va 15pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam va 16inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo va 17et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos va
Copyright information for
VulgJ