Psalms 95

1quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra va 2cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius va 3adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius va 4quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos va 5quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit va 6confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius va 7adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem va 8adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius va 9adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra va 10dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate va 11laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius va 12gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum va 13a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua

va

Copyright information for VulgJ