Sirach 10
1iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit 2secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes 3rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium 4in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam 5in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum 6omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae 7odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium 8regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos 9avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis 10nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua 11omnis potentatus brevis via 12brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur 13cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes 14initium superbiae hominis apostatare a Deo 15quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem 16propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem 17sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis 18radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus 19terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum 20arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra 21perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu 22non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum 23semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini 24in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius 25gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est 26non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem 27magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum 28servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur 29noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae 30melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem 31fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum 32peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam 33pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam 34qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur
Copyright information for
VulgJ