Sirach 17

1Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum 2et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem 3numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram 4posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium 5creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos 6creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis 7posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum 8et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius 9addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos 10testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis 11et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo 12et mandavit illis unicuique de proximo 13viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius 14in unamquamque gentem praeposuit rectorem 15et pars Dei Israhel facta est manifesta 16omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum 17non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei 18elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit 19et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae 20paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis 21convertere ad Deum et relinque peccata tua 22precare ante faciem et minue offendiculum 23refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem 24et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei 25in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem 26non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit 27confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius 28quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se 29nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt 30quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur 31virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis

Copyright information for VulgJ