Sirach 31
1vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum 2cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam 3laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum 4laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit 5qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea 6multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum 7lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo 8beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris 9quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua 10quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit 11ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum 12de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior 13non dicas simulata sunt quae super illa sunt 14memento quoniam malum oculus nequa 15nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit 16ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas 17nec conprimaris in convivio 18intellege proximi tui ex te ipso 19utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis 20cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas 21et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere 22quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem 23vigilia et cholera et tortura viro infrunito 24somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur 25et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates 26audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba 27in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi 28splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele 29in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est 30diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum 31ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum 32aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius 33quae est vita quae minuitur vino 34quid defraudat vitam mors 35vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio 36exultatio animae et cordis vinum moderate potatum 37sanitas est et corpori et animae 38vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit 39amaritudo animae vinum multum potatum 40ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera 41in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius 42verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo
Copyright information for
VulgJ