1 Corinthians 16
1de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite 2per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant 3cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem 4quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt 5veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo 6apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero 7nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit 8permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten 9ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi 10si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego 11ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus 12de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit 13vigilate state in fide viriliter agite et confortamini 14omnia vestra in caritate fiant 15obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos 16ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti 17gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt 18refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt 19salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia 20salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto 21salutatio mea manu Pauli 22si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha 23gratia Domini Iesu vobiscum 24caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen
Copyright information for
VulgJ