2 Esdras 8

1et respondit ad me et dixit: hoc saeculum fecit Altissimus propter multos, futurum autem propter paucos. 2dicam autem coram te similitudinem, Ezra. quomodo autem interrogabis terram et dicet tibi, quoniam dabit terram multam magis unde fiat fictile, parvum autem pulverem unde aurum fit, sic et actus praesentis saeculi. 3multi quidem creati sunt, pauci autem salvabuntur. 4et respondi et dixi: absolve ergo anima sensum et devoret quod sapit. 5convenisti inobaudire et profecta es nolens, nec enim tibi est datum spatium nisi solum modicum vivere. 6o Domine super nos, si permittes servo tuo, ut oremus coram te et des nobis semen cordis et sensui culturam unde fructum fiat, unde vivere possit omnis corruptus qui portabit locum hominis. 7solus enim es, et una plasmatio nos sumus manuum tuarum, sicut locutus es. 8et quoniam vivificas nunc in matrice plasmatum corpus et praestas membra, conservatur in igne et aqua tua creatio et novem mensibus patitur tua plasmatio tuae creaturae quae in eo creata est. 9ipsum autem quod servat et quod servatur utraque servabuntur servatione tua. et quando iterum reddit matrix quae in ea creverint, 10imperasti ut ex ipsis membris, hoc est mamillis, praebere lac, fructum mamillarum. 11ut nutriatur id quod plasmatum est usque in tempus aliquem. et postea dispones eum tuae misericordiae, 12enutristi eum tuae iustitiae, et erudisti eum in lege tua et corripuisti eum tuo intellectu, 13et mortificabis eum ut tuam creaturam et vivificabis eum ut tuum opus. 14si ergo perdideris qui tantis laboribus plasmatus est tuo iussu, facili ordine, et ut quid fiebat? 15et nunc dicens dicam: de omni homine tu magis scis, de populo autem tuo quod mihi dolet, 16et de hereditate tua propter quam lugeo, et de Israhel propter quem tristis sum, et de semine Iacob propter quod conturbor. 17ideo incipiam orare coram te pro me et pro eis, quoniam video lapsos nostros qui inhabitamus terram, 18sed audivi celeritatem iudicii quod futurum est. 19ideo audi meam vocem et intellege sermonum meorum, et loquar coram te. 20initium verborum Ezrae priusquam adsumeretur, et dixit: Domine qui habitas in saeculum, cuius oculi elati et superna in aerem, 21et cuius thronus inaestimabilis et gloria inconprehensibilis, cui adstat exercitus angelorum cum tremore, 22quorum servatio in vento et igni convertitur, cuius verbum verum et dicta perseverantia, 23cuius iussio fortis et dispositio terribilis, cuius aspectus arefecit abyssos et indignatio tabescere facit montes et veritas testificatur. 24exaudi, Domine, orationem servi tui et auribus percipe precationem figmenti tui, intende verba mea. 25dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam. 26ne aspicias populi tui delicta, sed qui tibi in veritate serviunt. 27nec adtendas impie agentium studia, sed qui tua testimonia cum doloribus custodierunt. 28neque cogites qui in conspectu tuo false conversati sunt, sed memorare qui ex voluntate tuum timorem cognoverunt. 29neque volueris perdere qui pecorum mores habuerunt, sed respicias eos qui legem tuam splendide docuerunt. 30neque indigneris eis qui bestiis peius sunt iudicati, sed diligas eos qui semper in tua gloria confiderunt. 31quoniam nos et patres nostri mortalibus moribus egimus, tu autem propter nos peccatores misericors vocaberis. 32si enim desideraveris ut nostri miserearis, tunc misericors vocaberis, nobis enim non habentibus opera iustitiae. 33iusti enim, quibus sunt operae multae repositae apud te, ex propriis operibus recipient mercedem. 34quid est enim homo, ut ei indigneris, aut genus corruptibile, ut ita amariceris de ipso. 35in veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit, et de confitentibus qui non deliquit. 36in hoc enim adnuntiabitur iustitia tua, et bonitas tua Domine, cum misertus fueris eis qui non habent substantiam operum bonorum. 37et respondit ad me et dixi:t recte locutus es aliqua, et iuxta sermones tuos sic et fiet, 38quoniam vere non cogitabo super plasma eorum qui peccaverunt aut mortem aut iudicium aut perditionem, 39sed iucundabor super iustorum figmentum, peregrinationes quoque et salvationes et mercedis receptiones. 40quomodo ergo locutus sum, sic et est. 41sicut enim agricola serit super terram semina multa et plantationis multitudinem plantat, sed non in tempore non omnia quae seminata sunt salvabuntur, sed nec omnia quae plantata sunt radicabunt, sic et qui in saeculo seminati sunt non omnes salvabuntur. 42et respondi et dixi: si inveni gratiam loquar. 43quoniam semen agricolae, si non ascenderit -- non enim accepit pluviam tuam in tempore -- et si corruptum fuerit multitudine pluviae, 44hoc perit; sed homo qui manibus tuis plasmatus est et tuae imagini nominatus, quoniam similatus est per quem omnia plasmasti, et similasti eum semini agricolae. 45non super nos, sed parce populo tuo et miserere hereditati tuae, tuae enim creaturae misereris. 46et respondit ad me et dixit: quae sunt praesentia praesentibus et quae futura futuris. 47multum enim tibi restat, ut possis diligere meam creaturam super me. tu autem frequenter te et ipsum proximasti iniustis numquam. 48sed et in hoc mirabilis eris coram Altissimo, 49quoniam humiliasti te, sicut decet te, et non iudicasti te inter iustos. plurimum glorificeris, 50propter quod miseriae multae miserabiles efficientur qui inhabitant saeculum in novissimis, quia in multa superbia ambulaverunt. 51tu autem pro te intellege et de similibus tuis inquire gloriam. 52vobis enim apertus est paradisus, plantata est arbor vitae, praeparatum est futurum tempus praeparata est abundantia, aedificata est civitas, probata est requies, perfecta est bonitas ante perfecta sapientia. 53radix signata est a vobis, infirmitas extincta est a vobis et mors absconsa est, infernum fugit et corruptio in oblivionem. 54transierunt dolores et ostensus est in finem thesaurus inmortalitatis. 55noli ergo adicere inquirendo de multitudine eorum qui pereunt. 56nam et ipsi accipientes libertatem spreverunt Altissimum et legem eius contempserunt et vias eius dereliquerunt. 57adhuc autem et iustos eius conculcaverunt. 58et dixerunt in corde suo non esse Deum, et quidem scientes quoniam moriuntur. 59sicut enim vos suscipient quae praedicta sunt, sic eos sitis et cruciatus quae praeparata sunt, non enim Altissimus vo v. A. A hominem disperdi. 60sed ipsi qui creati sunt coinquinaverunt nomen eius qui fecit eos, et ingrati fuerunt ei qui praeparavit eis nunc vitam. 61quapropter iudicium meum modo adpropinquat, 62quod non omnibus demonstravi nisi tibi et tibi similibus paucis. et respondi et dixi: 63ecce nunc, Domine, demonstrasti mihi multitudinem signorum quae incipies facere in novissimis, sed non demonstrasti mihi quo tempore.

Copyright information for VulgJ