2 Esdras 9

1et respondit ad me et dixit: metiens metire in temet ipso, et erit cum videris, quoniam transivit pars quaedam signorum quae praedicta sunt, 2tunc intelleges, quoniam ipsud est tempus, in quo incipiet Altissimus visitare saeculum qui ab eo factus est. 3et quando videbitur in saeculo motio locorum, populorum turbatio, gentium cogitationes, ducum inconstantia, principum turbatio. 4et tunc intelleges, quoniam de his erat Altissimus locutus a diebus qui fuerunt ante ab initio. 5sicut enim omne quod factum est in saeculo, initium per consummationem et consummatio manifesta, 6sic et Altissimi tempora, initia manifesta in prodigiis et virtutibus, et consummatio in actu et in signis. 7et erit, omnis qui salvus factus fuerit et qui poterit effugere per opera sua vel per fidem in qua credidit, is 8relinquetur de praedictis periculis et videbit salutare meum in terra mea et in finibus meis, quae sanctificavi mihi a saeculo. 9et tunc mirabuntur qui nunc abusi sunt vias meas, et in cruciamentis commorabuntur hii qui eos proiecerunt in contemptu. 10quotquot enim non cognoverunt me viventes beneficia consecuti, 11et quotquot fastidierunt legem meam, cum adhuc erant habentes libertatem, 12et cum adhuc esset eis apertum paenitentiae locus non intellexerunt sed spreverunt, hos oportet post mortem in cruciamento cognoscere. 13tu ergo adhuc noli curiosus esse quomodo impii cruciabuntur, sed inquire quomodo iusti salvabuntur, et quorum saeculum et propter quos saeculum et quando. 14respondi et dixi: 15olim locutus sum et nunc dico et postea dicam, quoniam plures sunt qui pereunt quam qui salvabuntur, 16sicut multiplicat fluctus super guttam. et respondit ad me et dixit: 17qualis ager, talia et semina, et quales flores, tales et tincturae, et qualis opera, talis et creatio, et qualis agricola, talis et area. quoniam tempus erat saeculi, 18et tunc cum essem parans eis, his qui nunc, antequam fieret illis saeculum in quo inhabitarent, et nemo contradixit mihi 19tunc, nec enim erat quisquam, et nunc creati in hoc mundo parato et mensa indeficienti et lege investigabili, corrupti sunt moribus eorum. 20et consideravi saeculum meum, et ecce erat perditum et orbem meum, et ecce erat periculi propter cogitationes quae in eo advenerunt. 21Et vidi et peperci eis vix valde, et salvavi mihi acinum de botru et plantationem de tribu multa. 22pereat ergo multitudo quae sine causa nata est, et servetur acinus meus et plantatio mea, quia cum multo labore perfeci haec. 23tu autem si adhuc intermittas septem dies alios, sed non ieiunabis in eis, 24ibis autem in campum florum, ubi domus non est aedificata, et manduca solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis et vinum non bibes sed solummodo flores, 25et deprecare Altissimum sine intermissione, et veniam et loquar tecum. 26et profectus sum, sicut dixit mihi, in campum quod vocatur Ardat, et sedi ibi in floribus et de herbis agri manducavi et facta est esca earum mihi in saturitatem. 27et factum est post dies septem, et ego discumbebam supra faenum et cor meum iterum turbabatur sicut et ante. 28et apertum est os meum et inchoavi dicere coram Altissimo et dixi: 29o Domine, in nobis ostendens ostensus es patribus nostris in deserto, quando erant exientes de Aegypto et quando veniebant in deserto quod non calcatur et infructuoso, et dicens dixisti: 30tu Israhel audi me, et semen Iacob intendite sermonibus meis. 31ecce enim ego semino in vobis legem meam, et faciet in vobis fructum, et glorificamini in eo per saeculum. 32nam patres nostri accipientes legem non servaverunt et legitima mea non custodierunt. et factum est fructum legis non periens; nec enim poterat, quoniam tuus erat. 33nam qui acceperunt perierunt, non custodientes quod in eis seminatum fuerat. 34et ecce consuetudo est ut, cum acceperit terra semen vel navem mare vel vas aliud escas vel potus,, et cum fuerit ut exterminetur 35quod seminatum est vel quod missum est vel quae suscepta sunt, exterminentur haec, susceptoria vero manent. apud nos si enim non sic factum est. 36nos quidem qui legem accepimus peccantes peribimus et cor nostrum quod suscepit eam. 37nam lex non perit sed permanet in suo honore. 38et cum loquor haec in corde meo, et respexi oculis meis et vidi mulierem in dextera parte, et ecce haec lugebat et plorabat cum voce magna, et animo dolebat valde, et vestimenta eius discisa et cinis super caput eius. 39et dimisi cogitatus in quibus eram cogitans et conversus sum ad eam et dixi ei: 40ut quid fles et quid doles animo? et dixit ad me: 41dimitte me, dominus meus, ut defleam me et adiciam dolorem, quoniam valde amara sum animo et humiliata sum valde. 42et dixi ei: quid passa es, dic mihi. et dixit ad me: 43sterilis fui ego famula tua et non peperi habens maritum annis triginta. 44ego enim per singulas horas et per singulos dies in annis triginta his deprecabar Altissimum nocte ac die. 45et factum est post triginta annos, exaudivit me Deus ancillae tuae et pervidit humilitatem meam et adtendit tribulationi meae et dedit mihi filium. et iucundata sum super eum valde ego et vir meus et omnes cives mei, et honorificabamus valde Fortem. 46et nutrivi eum cum labore multo. 47et factum est cum crevisset et venissem accipere illi uxorem, et feci diem epuli.

Copyright information for VulgJ