Sirach 26
1mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex 2mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit 3pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis 4divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris 5a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit 6delatura civitatis et collectio populi 7et calumniam mendacem super mortem omnia gravia 8dolor cordis et luctus mulier zelotypa 9in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans 10sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem 11mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur 12fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur 13in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se 14ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit 15sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat 16gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit 17disciplina illius datus Dei 18mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae 19gratia super gratiam mulier sancta et pudorata 20omnis autem ponderatio non est digna continentis animae 21sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius 22lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem 23columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris 24fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae 25in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit 26vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus 27et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam 28duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae
Copyright information for
VulgJ